Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

353.

tensibus sumentes, illi recusarunt. Interea Ferdinandus Rom. Rex, cum aliquot Principib. aliis, sese ingentibus hisce tumultib. interposuit, ac quinto Nonas Iulij controuersiam his legibus inter Caesarem & Germanos sustulit. Nimirum Caesar Philippum Heβiae Lantgrauium (qui Machliniae in Brabantia captus detinebatur) dimittet: quod vtique fecit. Ad Imperialis iudicij consessum siue Cameram, admittentur etiam ij qui sunt Augustanae confeβionis. Intra sextum mensem Casar aget Imperij conuentus, ac tum qua potiβimùm ratione diβidium religionis componi debeat, deliberabitur. Cùm iam Gallus concordiam in Germania factam audiret, & Mauritium à Francofordia, ab eo & Alberto Brandeburgico obsessa, discedere, exercitum suum in Galliam reduxit. Eo autem pernicioso tumultu Concilium Tridentinum disturbatum fuit. Caesar Gallorum Regem insecutus est, ac graue bellum aduersus ipsum geβit. Imprimis ipsam ciuitatem Metim obsedit: sed tandem, quum magna pars militum morbo consumeretur, ab ea disceβit, ac per Germaniam inferiorem Terouanam profectus, grauiter eam sub finem Aprilis anno millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio obsedit, & duodecimo Calendas Iulij oppugnatione cepit, ac solo aequauit. His temporib. Marchio Albertus Brandeburgicus sub specie hostis aduersus Ecclesiasticos multa bella in Germania mouit, praecipuè autem contra Episcopos Wirtzburgensem & Bambergensem. Huic se cum exercitu opposuit Mauritius. Et cùm iam non longè diβiderent ambo exercitus, & Albertus Visurgim flumen transisset, nona die Iulij post meridiem praelium cõmittitur. Tandem penes Mauritium, qui vinceret equitatu, fuit eius diei victoria: sed ipse tormento manuario traiectus ad ilia, biduo pòst moritur. Desiderata sunt ad quatuor millia, plerique omnes equites: captiuorum ingens fuit numerus. Caesar Terouana solo aequata progressus, arcem munitiβimam Hesdinum Iulio mense vi capit. Hîc cecidit Oratius Farnesius, gener Regis Galliae: ac multi ex nobilitate capti fuerunt, inter quos praecipuus fuit Galliae Marescallus Marchianus. Cùm iam Caesar hanc arcem funditus deleuisset, & in intimum Galliae proficisci statuisset, Galliae Rex interea suum exercitum in Hannoniam duxit prope Valencenam, vbi Caesar castrametatus erat: deinde propius acceβit, & videbatur omnino res ad praelium spectare: sed hic fuit exitus, vt Gallus plurimis desideratis exercitũ reduceret. Instante hyeme & in hybernae ad Galliae fines Caesarianis deductis, Galli omni vi in Caesaris prouincias sese praecipitarunt, cuncta caedibus incendio [?] deuastantes. Nec mora & suum collegit Caesar exercitũ, ac Gallos redire coëgit, obuia quae [?] flamma ac ferro longè late [?] totis diebus quatuordecim deuastans. Lutetiae ciues adeò territi fuerunt, vt multi foedè aufugerint: & si per hyemem Caesarianis progredi licuisset, profectò incredibilia visa & audita fuissent. Sub id temporis Comitia habita fuêre in Anglia Religionis ergò, quòd rex Eduardus .VI. (qui nouam fouebat religionẽ) iam pridie Nonas Iunij obiisset, ac Maria huius soror (quae veterem semper religionẽ obseruarat) regni sceptris potita fuisset. Hîc vbi maiorum religionem seruandam conclusum esset, agi coeptum est de contrahendo matrimonio inter Philippum Caesaris filium ac Mariam Reginam. Eo constituto, Cardinalem Polum regiae stirpis Caesar accersiuit. Confirmandi quo [?] matrimonij causa, ablegauit in initio anni M.D.LIIII. Georgium Comitem Ecmondanum in Angliam, qui rem absente Philippo Rege planè absoluit. Ioannes Fridericus Saxoniae Dux, cùm iamdudum carcere liberatus ac in prouinciam suam reuersus esset, naturali morte quinto Nonas Martij placidè occubuit. Cùm verò Caesarea Maiestas hoc tempore multis esset negociis occupatus, plurimaq́ue agebat cum Anglis, & cum Germanis quoque seditiosi Marchionis gratia, (quem ipse & Camerae iudices proscripserant) Cardinalem Polum Legatum suum ad Regem Galliae misit, vt cum ipso de pace tractaret, sed frustra. Sperabant enim Galli matrimonium inter Caesaris filium & Angliae Reginam dolis se posse impedire, & clam multos variosq́ue tumultus in Anglia concitabant. Postquam rursum Gallus lentè occulte [?] se ad bellum parasset, Campaniae finibus egressus, sub finem Iunij ad Mosam flumen deuenit, vrbem Marienburgum inuasit, ac milite muniit. Postea Mosam traiectus, Eburonum Episcopo oppidum Dinantum armis abstulit atque euertit, item [?] fecit in vrbe Bouino. Caesar autem celeriter Namurcum venit, atque ingentem hominum multitudinem conscripsit. Huic se adiungebat Gautherus Comes Swartzburgensis cum mille atris equitibus, genus hominum valde rapax & immite. Vbi Gallus animaduertit Caesarem ad praelium spectare, properè in Hannoniam deflectit, & Binsium oppidum, reginae Mariae delitias, deditione capit, diripit, incendit, & longè late [?] rapinis ac incendiis illam regionem deuastat, at [?] tandem in Galliam reuersus est. In hac expeditione multi Galli penuria cibi interierunt. Caesar acriter Gallos insecutus est, vsque ad oppidum Rentium, quod Galli vnà cum arce munitiβima obsederant. Caesar castra fixit non longè ab exercitu Gallorum. Cùm iam hîc indies multi conflictus conficiebantur, magna [?] Galli damna patiebantur, fuga discesserunt relictis bellicis tormentis. Ac quidem cùm Comes Swartzburgensis ingentẽ Gallis cladem infligebat, Rex considerans fugam sibi & damnosam & probrosam esse, exercitum suum reduxit, ac cum vniuersis equitum copiis in Caesarianos equites impetum fecit, qui multis ac diuturnis praeliis fatigati, amplius resistere nõ potuerunt, atque in syluulam quandam sese occultarunt. Tum Galli magnam peditum Caesarianorum vim fuderunt. Galli veriti atros equites, postero die noctu clam castra sine clangore tubarum mouerunt, ac reliqua bellica sua instru-
menta

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer