Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

352.

    PHILIPPVS spes altera patriae, filius potentiβimi inuictiβimi [?] Caesaris Caroli. V. natus anno millesimo quingentesimo vicesimo septimo, ex formosiβima illa Isabella Portugalliae Regis sorore. Postquam Maximilianus Archidux Austriae, filius Ferdinandi Romanorum Regis, in Hispaniam venisset, ac Mariam ibi Caesaris filiam vxorem duxisset, Philippus à patre accersitus itineri se adornauit, generum suum in Hispania relinquens, vt se absente regnum administraret. Anno autem millesimo quingentesimo quadragesimo octauo pridie Decembris Genuam quinquaginta triremibus totidemq́ue onerariis nauibus, quas Andreas Auria vehebat, qui & Maximilianum transuexerat, appulit, ingenti instructus exercitu, habens [?] in comitatu suo Albaniae Ducem, ac Cardinalem Tridentinum. Hîc honorificè ac splendidè exceptus est. Octauo die pòst hinc disceβit, & per Alexandriam, inde [?] per Papiam Mediolanum venit: vbi in eius honorem, quum vrbem tertio Calendas Ianuarias ingrederetur, paβim erant positi triumphales arcus atque statuae, cum honorificis inscriptionibus. Praeterea in eius ingressum adfuére Sabaudiae Dux, Veneti, Florentini, Ferrarienses, ac Senenses legati. Hinc per Mantuam ac Tridentum profectus, tandem per Alpes Augustam Vindelicorum in Germaniam venit. Mauritius Saxoniae Dux, qui à Caesare in locum Ioannis Friderici Elector suffectus erat, Philippo obuiam Tridentum vs [?] proceβit, ipsum [?] pro Lantgrauio socero suo summoperè orauit, vt ad parentem intercedat, quod se vtique facturum recepit Philippus. Imperator obuiam filio suo misit insignem equitatum in Germaniam vsque, qui illum Bruxellam in Brabantiam ad patrem deduxerunt, vbi honorifica sanè pompa exceptus fuit ipsis Calendis Aprilis, anno millesimo quingentesimo quadragesimo nono. Non multò pòst eum Caesar per Flandriam, Hannoniam, & Atrebates circumduxit, in eius [?] fidem populum adegit per iusiurandum. Quarto autem Idus Septembris simul ambo venientibus Antuerpiam, obuiam processerunt non ciues modò, sed exteri etiam, nempè Hispani, Lusitani, Itali, Germani, Angli, atque Orientales mercatores. Vix literis mandari queat pompa, honor, ornamenta [?] quae istic visebantur, in quibus ingenium atque industriam plus mireris, quàm sumptus. Natio quaeque triumphalem illi arcum pulchris ornamentis, titulis [?] , & inscriptionibus exornatum extruxerat. Sic quoque eiusdem oppidi Magistratus viam à porta vsque ad Caesaris aulam insignibus arcubus triumphalibus ac miris spectaculis exornarat. De imaginibus huiusce triumphi librum edidit gener meus Petrus Alostensis, Pictor Caesarius, Architectus insignis. Deinde Philippus, amita Maria comitante, reliquas etiam Prouincias, vtpote Hollandiam, Geldriam. &c. adiit, ab iis [?] fidem accepit. Anno millesimo quingentesimo quinquagesímo Imperator rursus Augustam Vindelico rum profectus est ad Comitia, vt omnem circa religionem tolleret controuersiam. Oppidum Magdeburgum necdum ad obsequium redactum erat, quare Imperator Mauritium eò ad obsidionem misit. Postea anno millesimo quingentesimo quinquagesimo primo per Pontificem Iulium. III. coeptum est Concilium Tridentinum. Interea Henricus Gallorum Rex ingens bellum terra mari [?] aduersus Caesarem & Pontificem mouere coepit. Hac tempestate Maximilianus cum vxore ac liberis ex Hispania Genuam rediit. Galli Maβilia profecti, & quasdam eius naues adorti, diripuerunt. Eodem modo & antea quo [?] Galli, sub praetextu amicitiae, in Barcinonae portum vsque prouecti, triremem vnam & sex naues onerarias rebus omnibus instructas, in vsum & nauigationem Maximiliani, abduxerant. Cùm iam bellum hoc quò diuturnius, eò efficiebatur deterius, Mauritius, vt erat homo planè inconstans, ac rerum nouarum cupidiβimus, cum Gallis aduersus Caesarem conspirauit, foedusq́ue iniit, ac pariter cum oppido Magdenburgo. Castra itaq́ue mouit, eduxit [?] suos contra Caesarem circa principium Martij anno M.D.LII. volens incredibilia de pristina libertate Germaniae, ac vera religione moliri. Ad illum mox defecerunt optimae quaeque ciuitates Germaniae, item [?] bona pars nobilium, inter quos erant, Albertus Marchio Brandeburgicus, Gulielmus Lantgrauius Heβiae iunior, qui è captiuitate patrem omnino adserere conabatur. Imperator, qui eo tempore Oeniponti agebat, grauem hunc tumultum audiens, ex mera sua liberalitate, non coactus, Ioannem Fridericum Saxoniae Ducem è custodia liberum ire permisit: verùm adeò hunc Caesaris clementia adfecerat, vt ab eo necdum discedere voluerit, sed profectus cum ipso est Villacum. Dum haec in Germania geruntur, Galliae Rex ingenti cum exercitu progressus, Tullum & Virodunum, ad Galliae fines oppida Imperij capit: deinde Lotharingiam petit, & Principem puerum in Galliam mittit, quantumuis deprecante matre vidua. Dum [?] his rebus ipse detinetur, Legatus eius Connestablius Annas Mommorantius, Metim, vrbem Imperij celebrem, occupat, die decimo Aprilis: cùm & modicum esset intus praesidium, & Galli multa pollicerentur, ipsorum libertatis retinendae causa Regem arma sumpsisse dicentes. Connestablius quoque scripserat eis amiciβimè. verùm vbi propius ad vrbem cum copiis venisset, intromitti petebat, & obtinuit. Postridie portas & munitiones omnes in suam potestatem redegit. Venit etiam eò pòst ipse Rex, in [?] suam fidem adacto Senatu & populo, Praefectum eis constituit, & arma tradi, in [?] locum vnum comportari, & vrbem communiri iubet. Deinde copiis instructus prope Argentoratum in Germaniam profectus est, suos [?] huc item inducere conabatur: sed hi exemplum ab Me-
tensibus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer