Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

350.

    FERDINANDVS Archidux Austriae, Rex Hungariae, & Bohemiae. &c. anno post natum Christum M.D.XXXI. petitione fratris sui Caroli. V. Romanorum Rex creatus est, coronatus [?] Aquisgrani, vt in grauibus negociis illi adiumento esset. Hi duo Principes magnam adhibuerunt diligentiam, vt noua religio cum veteri semel consentiret, id [?] per crebra Comitia, sed frustra: res enim quò diuturnior eò deterior esse coepit. Tandem Caesarea Ma. Imperij gubernacula Romanorum Regi cõmisit, ne quid diβidij exoriretur: ac sub finem anni M.D.XXXII. in Italiam profecta est, vt de conuocanda Synodo cum Pontifice ageret. Id autem ob Reipub. Christianae commodum, Ecclesiaeq́ue vtilitatem admodum Pontifici placuit, ac Legatum misit ad Ioannem Fridericum Ducem Saxoniae, (qui caeterorum Protestantium erat potentiβimus) vt diem cogendo Concilio diceret. Ioannes Fridericus omnes conuocauit Protestantes, & postquam diu essent deliberati, responderunt, magnas se Imperatori agere gratias, quòd tantas in honorem Dei, ac publicum cõmodum sumpsisset molestias, sed se haudquaquam generale optare Concilium, verùm duntaxat nationale (vt sic loquar) idq́ue in Germania. Interea Caesar in Hispaniam reuersus est, atque Anglia ab Ecclesia Romana desciuit. Erasmus Roterodamus sese Luthero opposuit, atque in Gallia Lutherani grauiβimis cruciatibus sunt interempti. Imperator parabat se aduersus Christianae fidei aduersarios, ac circa principium anni .XXXV. multis triremibus ex Hispania in Africam traiecit, & postꝗ̈ oppida Tunetum ac Goletam cepisset, Muleassem Regem Mahometicae fidei (qui à Barbarossa Turcarum Imperatoris Legato suo regno pulsus erat) in pristinam dignitatem restituit, ac tributarium sibi fecit. Post ingentem victoriam reuersus in Italiam est, atque incredibili triumpho Romam venit. Eodem illo anno Anabaptistae Regem sibi crearunt, at [?] horribiles in vrbe Monasterio tragoedias concitarunt. Sed oppidum illud à Principibus Imperij obsessum, ferro captum expugnatum [?] est, atque eorum Rex magnis cruciatibus dementiae suae poenas luit. Anno .XXXVI. Georgius Dux Saxoniae Pontifici Paulo .III. consuluit, Lutheranos armis esse oppugnandos. Caeterùm Romam Caesar venit, postulauit [?] à Pontifice Concilium, quibuscunque condicionibus ac loco vellet. Statuit igitur Pontifex Concilium Mantuae habendum. Hac de causa Imperator amiciβimè ad Protestantes scripsit, promittens religionis ergò bellum se nullum aggressurum. Protestantes verò magnas Caesari rescribebant querelas, quòd Mantuae Concilium esset habendum. Quod equidem ingenti ipsum affecit dolore, cùm videret nullam aliam restare viam, qua ad concordiam rediret. Quapropter Ma. Imperatoria, Romanorum Rex Ferdinandus, ac Principes alij, qui à prisca religione nondum desciuerant, anno tricesimo octauo inter se confoederationem inierunt, ne quid detrimenti paterentur, eam [?] appellarunt Confoederationem sacram. Hoc anno Geldri Ducem Cleuiae ac Iuliacensem. &c. inaugurarunt. Cum [?] iam ex quadam còntumacia Lutheranorum nullus ad Concilium veniret, Pontifex omni negocio prorsus abstinuit. Postea ingens diβidium ortum est inter Henricum Ducem Brunsuicensem ac Protestantes. Anno quadragesimo primo iterum nauigio se Imperator commisit, atque in Africam Argiram traiecit. Verùm magnis iactatus tempestatib. ingens in mari passus est detrimentum, ac mox in Hispaniam rediit. Anno quadragesimo secundo rursus Pontifex Concilium Tridenti ordinauit, sed nec conditiones nec locus Protestantib. placuit. Hac tempestate exercitum è Geldria eduxit Martinus Rossemius, Brabantiam direptionibus, incendiis vsque ad Antuerpiam plurimum vastauit, & inde profectus est in Galliam. Hac de causa Maria Hungariae Regina bellum mouit aduersus Ducem Geldriae. Porrò anno quadragesimo tertio Reipub. vtilitas Caesarem mouit, vt Philippum filium Regem crearet. Dabat ei in matrimonium Mariam Ioannis Portugalliae Regis filiam, veniebat [?] ex Hispania, vti patriam suam liberaret. Cum [?] Duram cepisset, profectus deinceps est Rumondam, atque Venlum. Hîc Dux ad Caesarem venit, tradidit [?] illi Ducatum Geldriae cum Comitatu Zutphaniae. Tum portae ciuitatis aperiebantur, atque in eam ingressus Caesar à ciuibus inauguratus est. Anno quadragesimo quinto Imperator summoperè ab Protestantibus petiit, vt Concilio se submittere vellent, sed recusatum est. Idem & Galliae Rex ab iisdem efflagitauit, verùm frustra. Hoc anno Lutherani in Gallia summis suppliciis trucidabantur. Adhaec Dux Brunsuicensis cum filio suo à Protestantibus capiebatur. Anno quadragesimo sexto obiit Lutherus, duodecimo Calendas Martias. Ac non multo pòst tempore Imperator Comitiorum agendorum nomine Ratisponam venit. Hîc actum est de mouendo bello aduersus Protestantes ceu rebelles, nominatim aduersus Ioannem Fridericum Ducem Saxoniae, ac Philippum Lantgrauium Heβiae, qui iam in armis parati erant. Plurimi autem autoritate ac maiestate summi Magistratus perculsi, metu Smalcaldicum foedus deseruêre, ac sese Imperatori dedidêre. Interea dum Ioannes Fridericus in castris aduersus Caesarem agebat, inuasit Saxoniam Mauritius, vtq́ue hac occasione à Caesare contra Mauritium discedebat, Caesar properè ipsum est insecutus, ac singulari Dei beneficio hostem suum cepit, qui cruenta facie illi traditus est. Id verò ita gestum est anno quadragesimo septimo, nono Calendas Iunij. Quo die Sol sanguinolentus esse visus est, quod cunctis mortalibus facilè indicabat noui quippiam alicubi fieri. Post hanc victoriam mox etiam Lantgrauius Caesari se dedidit. Ac denique vbi Ma. Caesarea hosce rebelles ita suis velut pedibus subiecisset, ex Hispania Philippum filium suum accersiuit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer