Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

328.

    HENRICVS .VII. Comes Lucemburgensis Princeps ob sapientiam cum summa grauitate coniunctam clariβimus, post Alberti obitum legitimo Electorum suffragio Caesar designatus est, anno Christi millesimo tricentesimo octauo. Hic ad se accersiuit Leopoldum Ducem Sueuiae, ac Caesaris Alberti filium, & Rudolphum Comitem Palatinum, cum multis Principibus aliis, seq́ue ingenti exercitu parauit, vt in Italiam proficisceretur, ac Diademate Imperiali insigniretur. Cùm verò ex Alpibus Italiam primò aspiciebat, sublatis in coelum manibus gemibundus Deum precatus est, vt ne sibi perniciosiβimae illae Italicae factiones Welphorum ac Gibelinorum perinde exitio futurae essent, atque olim suis fuêre maioribus. Sed in id quod veritus erat, incidit:
Margin note:

Gibelini in Columnenses & welphi Vrsinos mutati.

nam seditionibus plena erant omnia. Porrò duae illae partes nomina mutarant sua. Appellabantur enim modò Columnenses atque Vrsini. Columnenses etiam nunc hodie pro Caesare sentiunt, Vrsini autem pro Pontifice. In itinere multas ciuitates, quae ei resistebant, ferro flammaq́ue domuit. Vt iam ab vrbe Roma haud longè abesset, Romani ipsi obuiam armis expediti ad pontem Miluium processerunt. Pons hic supra Tiberim proiectus erat, modò autem defractus est, vt nisi fragmenta quaedam supersint. Hîc in conflictu quodam multos fudit Romanos. Rex Neapolitanus ab Romanis stabat. Post illum conflictum Henricus cum suis vi Romam ingressus est, vbi à Cardinalibus ad hoc à Pontifice selectis, Diademate est insignitus. Nam ea tempestate
Margin note:

Pontificatus Auiniũ translatus.

Pontifices ob factiones perturbationesq́ue penè infinitas, Pontificiam sedem ab vrbe Roma Auinium Galliae oppidum transtulerant. Interea dum biennio in Italia agebat, ipsius exercitus alter in Germania relictus aduersus rebellem Comitem Wirtenbergensem eductus est, cui multa castra oppidaq́ue detraxerunt. Henricus hic vir sanè erat iustus, gratusq́ue omnibus, Christianae fidei defensor insignis, consiliis prouidus, animo hilaris, ac proborum sacerdotum tutor optimus. Nullas hic amabat factiones aut coniurationes, sed modis omnibus id operam dedit, quò Columnensium atque Vrsinorum factionem tolleret ac pacaret, vt Ecclesia semel ad concordiam redire posset, quod re ipsa tandem effecit, quamlibet non diu admodum durauerit, quod herclè dolendum est maximè. Post hanc conciliatam pacem duo edicta promulgauit. Prius ad eos spectabat, qui in suam Maiestatem committerent: Posterius autem ad eos, qui Imperio rebelles depraehenderentur. Haec edicta Roma velut mundi caput accepit, subscripsit ac confirmauit. Verba autem confirmationis sunt haec: Ego Roma caeterarum regina potentiβima Principi robur ac facultatem addo & confirmo, ciuitates ac nationes illi subijcio: Nobilitas meam gloriam honoremq́ue tutabitur. Postea Brixienses sibi subiugos reddidit, itemq́ue & Longobardos, Pisanos, Papienses, Taurinenses, Astenses, Veronenses, Placentinos, Senenses, Ianuenses, Florentinos, cum populis adhuc quibusdam Italiae aliis, qui rebelles ei extiterant. Anno Christi millesimo tricentesimo decimo tertio, quum Caesar Pisis copias colligebat, quibus aduersus Robertum Apuliae Regem esset profecturus, illum Monachus quidam Praedicatorij ordinis à Welphis subornatus veneno perdidit, quod Eucharistiae illitum ei dederat. Caesar verò vt venenum sentit, finito sacro ita clàm Monachum allocutus est: Calicem vitae, mi Domine, in mortem mihi subministrasti, quare hinc te ocyus confer, ne à ministris ac famulis meis compraehensus truculenta morte interficiaris. Resipisce, ac peccati tui veniam à Deo precare. Non enim vult Deus mortem peccatoris, sed vt conuertatur & viuat. Hic finis est optimi ac fortiβimi huius Principis.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer