Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

324.

    ADOLPHVS Comes à Nassou post obitum Rudolphi Francofordiae ab Electoribus Caesar creatus est, anno Christi millesimo ducentesimo nonagesimo secundo. Huic se opposuit Albertus Dux Austriae filius Rudolphi, qui asserebat Imperium debere ad demortui Caesaris genus proximum deuolui, praesertim si probus quispiam nec inidoneus etiamnum superesset, quemadmodum patet in Caroli Magni, & Othonis, &c. genere. Electores contrà aiebant: Caesarem posse ex alio genere creari maximè, ne si alterum in consuetudinem veniret, Imperium foret haereditarium. Adolphus autem hic vix memorabile aliquid in historiis fecisse legitur. Inuenio eum ab Rege Angliae accepisse centena argenti marcarum millia, ac promisisse se illi aduersus Regem Galliae praesidio fore cum vniuersa Imperij facultate. Atqui eam ob rem ingens nata est controuersia inter Adolphum & Albertum Ducem Austriae. Albertus enim dicebat hinc Germaniae probitatem maximo affectam dedecore. Adolphus opponebat se Alberto grauiter, atque id maximopere studuit, vt Albertum ex posseβione sua pelleret. Praeterea & insignes tyrannos Alsatiae praesides statuebat, quae ad Alberti dominium pertinebat. Hi enim Prouinciam eam nimis quàm deuastabant, dilaniabant atque aggrauabant. Tum Argentoratenses, cum optimis quibusque Principibus aduersus Adolphum coniurarunt, ob tyrannidem ac saeuitiam quam in suos exercebat. In hac rerum perturbatione Electores accerserunt Albertum: qui vt Moguntiam venit, legitimo suffragio Caesar designatus est, & Adolphus Imperio motus velut patriae diβipator reiectus est. Id verò ita gestum est anno millesimo ducentesimo nonagesimo octauo. Proinde Adolphus cùm Regis Angliae argentum etiamnum habebat, Imperium vi retinere cogitabat, ideoq́ue armatis copiis contra Albertum profectus est. Electores alijq́ue Germaniae Principes omnes Alberto opem ac praesidia praestabant. Tum Albertus Moguntia cum suo exercitu profectus est, & infestis vtrinque signis pugnatum est prope Wormaciam acerrimè, in quo conflictu multi ab vtraque parte interierunt. Adolphus ipse manu sua fortiter pugnauit, & quanquam huc ad Adolphum victoria declinare videbatur, eius tamen milites fugam ceperunt, adeò vt in ea ipse confossus, ac filius eius captus sit. In ea pugna plusquam sexaginta Duces, Comites, atque alij ceciderunt. Post haec verò mox Albertus Legatus suos Romam ad Pontificem Bonifacium misit, significans ei voluntatem atque electionem in se Principum Electorum, petens ab eodem insuper pro more confirmari. Tum indignabundus Pontifex electionem planè reiecit, factam eam esse inquiens absque suo consensu, ideoq́ue ratam minimè habendam, quum vtriusque gladij potestas penes ipsum esset. Quod vbi Alberto erat nunciatum, plurimùm sanè fuit solicitus, ac ne diceretur vt Imperium poβidere, electionem integram Electoribus restituit. Hi alium eligere noluerunt: erat enim ob singularem probitatem atque humanitatem cunctis Principibus admodum gratus. quare iterum anno perpetuo Imperium vacabat. Anno millesimo tricentesimo, quum Iubileus annus Romae celebrabatur, atq; huc ingens hominum multitudo confluxerat, primo die Pontifex habitu Pontificio in publicum proceβit, populumq́ue benedictione consecrauit. Postero autem die populum veste indutus Imperatoria, ac Diademate redimitus Imperiali, antegressus est, iuβitq́ue ante se nudum portari gladium. Atque in suo throno residens magna voce exclamauit: Ecce duo gladij hîc. Id autem contigit anno post Vrbem conditam bis millesimo quinquagesimo quarto. Proinde anno sequenti Electorum designationem, ac Caesarem Albertum confirmauit his legibus, vti Philippum Regem Galliae pelleret, atque ipse Gallici Regni titulum vsurparet. Ad haec Pontifex Galliae Regem excommunicauit, cuius rei causa haec erat: Honor censusq́ue Pontificis annuus in Gallia diminuebantur, ex qua re multa grauiaq́ue bella in Italia exoriebantur. Verùm inter Caesarem & Regem Galliae omnis facilè controuersia in nuptiis consopita est. Nam Philippus filiam suam matrimonium dedit, ac nuptiae celebratae sunt honorificè Parisiis.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer