Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

317.

Fredericus intolerabilia planè perpetrauit: quoscunque Ecclesiae adhaerere sciebat, vario cruciatus genere vexauit. Entius filius vniuersam Italiam sanguine purpurauit. Itidem eius fecêre Tribuni in Sicilia, si quos sacerdotum fautores depraehendebant, eos vnà cum Archiepiscopis, Episcopis, Cardinalibus, aliisq́ue Praesulibus paβim miserè strangularunt. In Ecclesias vndique irruebant, sacerdotesq́ue ab aris detractos trucidabant. Infinita templa ac coenobia incendio funditus absumpserunt, & quicquid praedarum erat compilatum, calices, vasa, cruces, ornamentaq́ue alia, partim argentea, partim aurea, id omne ad Fredericum deferebatur, ex quibus ille nummos percuβit ac militibus pro stipendio distribuit. Interea Fredericus vi Rauennam cepit, deinde Fauentiam ac Bononiam fame preβit, atque omnia planè deuastauit ad Flamineam vsque. Tum Mutinam aggressus ac Parmam vniuersas Romandiolae ciuitates populatus est. Cùm iam spes nulla in Principe aliquo esset, boni
Margin note:

Pontificatus rursum possidetur.

quicquam inter Welphos ac Gibelinos posse confici, Balduinus Imperator Constantinopolitanus in Italiam venit, & tantum apud Fredericum, qui tum Parmae agebat, potuit, vt Pontificem creari admiserit. Tum ilicò congregatio Anagniae habita est, consultumq́ue qua ratione Pontifex esset eligendus. Auditis igitur suffragiis, creatus est vir quispiam strennuus, ac praeclarus natione Genuensis, qui se Innocentium. IIII. appellauit. Quae quidem electio non admodum Frederico placuit, quòd viri huius diligentiam insignem probè cognitam habebat. Nam familiaris alter alteri iam diu fuerat, quare Fredericus verebatur ne huic Pontifici anteactae vitae rationem reddere deberet. Ob quam rem quum eius amici Frederico fausta omnia Pontificis adeoq́ue familiaris sui nomine optobant, respondebat, Illum sibi ex summo amico hostem infensiβimum ob Pontificatum fore. Verùm Innocentius habitum induit Pontificium, ac Romam vt venisset, omni honore introductus est. Absoluta ergo coronatione atque inunctione Pontificia, omnem dedit operam Pontifex vt inter se Welphos ac Gibelinos conciliaret, quò tranquillitatem misere Ecclesiae, caedibusq́ue tandem modum imponerent. Cumq́ue Balduinus etiam hîc operam suam polliceretur, negocium ipsum protractum est menses quatuor, tandemq́ue statutum est vti Pontifex in Castellanorum ciuitatem proficisceretur, quò & Fredericus veniret, vt omnem semel controuersiam possent deponere. Caeterum vbi Fredericus dolos saltem rimaretur, quibus hunc etiam Pontificem extingueret, res ea Pontifici patefacta est, qui Genuensium nauibus vsus properè in Galliam Lugdunum nauigauit, vbi Concilium conuocauit, vti Fredericum ab Ecclesia ceu impium haereticum resecarent. Id autem contigit anno Christi millesimo ducentesimo quadragesimo. Pontifex per literas ac tandem etiam per legatum peculiarem Fredericum ad se accersebat, dirasq́ue vel grauiβimas adeoq́ue extremas, ni pareret ac veniret, minitabatur. Fredericus illi renunciabat se breui compariturum. Iam verò quum se itineri adornabat, putabaturq́ue certò profecturus, in itinere Parmam rursum occupauit, qua de re ipsi Pontifex significauit vt suo oppido cederet. Hinc adeò succensuit, vt vniuersam ciuitatem deuastarit, Welphosq́ue omnes crudeliter extinxerit. Committebat Italicam administrationem filio suo Entio, parabatq́ue se cum exercitu ad disturbandum Lugdunense Concilium. In ea profectione vastabat omnes ciuitates ac vicos Pontificis, itaq́ue immaniter vbique locorum egit, vt omnes ipsum fugerint, vicosq́ue vniuersos vacuos reliquerint. Fredericus Brixiam profectus est, tùm Placentini ac Welphi simul concurrerunt, & Gibelinos iterum Parma expulerunt. Quare Fredericus reuersus
Margin note:

Ex corio cuditur nũmus

ciuitatem ipsam solo aequare ratus est, verùm probè ea munita erat. Biennio autem Fredericus illam obsidebat sexaginta virorum millibus, ciuitatemq́ue in castris extruxit, quam Victoriam appellauit. Hanc fossa ac moenibus cingi curabat, domosq́ue in ea aedificari, & Basilicam, quam item in ea fundauit, Victori consecratam volebat. Iam vbi argenti inopia laborabat, è corio iuβit numismatis formam parari cum imagine sua ac inscriptione vnius floreni, publicauitq́ue in castris seu noua hac vrbe, vbi primùm argenti copia fieret, ac nummos hos Magistro suo aerario ostenderent, se id tum quod ex corio est, bono ac vero numismate commutaturum. Nummus hic dictus est Augustanus, habebatq́ue in dorso Aquilam, eo satisfactum est militibus. Sed postea numismate illo verum florenum liberaliter commutauit. Eos florenos Victorinos appellauit. Iam nihil Parmae prorsus seu foris seu intus agebatur, cuncta Victoriae apud Fredericum in castris conficiebantur, itaq́ue negociis, rebus, opibus, viribusq́ue aucta est, vt vel ab optimis mercatoribus sit frequentata. Nam quum res ea in apertum prorupuit, rumorq́ue quóuis gentium sese extendit, multi venêre ex Asia, India, Africa, AEgypto, Lybia, Mauritania, &c. ignoto habitu, moribus ac nouis mercibus suspiciendi. Item diuersa animantia in vrbem Victoriam inducta fuerunt, cuiusmodi Italia, post dirutum Romanorum Amphitheatrum, non aspexit. Vt erant Elephanti, Dromedarij, Pantherae, Tygres, Pardi, Rhinocerotes, Leones, Leopardi, Lynces, Vrsi albi, Gryphones, Struthiones, Chiluones, Astures, atque id genus ferarum alia. Entius interea grauia sanè bella in Italia contra Welphos mouit. Verùm mox istuc Pontificius legatus cum exercitu Ecclesiae (historici autem Milites Ecclesiae nominant) venit. Hic Entium bello aggressus, ipsum cruenta sanè victoria

Z 4 com-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer