Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

316.

atque ipsum vt Principem more veteri inaugurauit. Nihilominus humiliauit se, promisitq́ue illum se in Pontificiam sedem restituturum. Verùm quum ad hoc milites suos imparatos sensisset, bello disceβit. Tum Pontifex publicauit, si qui essent ex militibus Germanis, qui à Caesare ad suum exercitum deficere vellent, ac sibi opem ferre, eos praeter largum stipendium etiam honorificè donaret. Hinc tanta Germanorum militum multitudo ad Pontificem defecit, vt Romani deinceps ausi non fuerint praelium aliquod cum ipso aggredi, atque istiusmodi ope patrimonium D. Petri recuperauit. Id autem ita fieri permisit. Porrò vbi perfidos Longobardos qui à se antè defecerant, rursus ad obsequium cogere tentabat, iterum Pontifex cum vniuersis Welphorum complicibus exercitum suum in campum aduersus illum eduxit: hos ille vt hostes infensiβimos aggressus bello domuit, &c. At [?] haec quidem omnia apud Principes questus est, quòd ob tam multa beneficia ab Ecclesia minimè sit honoratus, sed potius excommunicatus. Hinc igitur Fredericus Padua profectus Venetos (qui cum Pontifice ac Welphis erant confoederati) terra mari [?] aggressus est, direptionibus, caedibus, incendiis obuium quodque annis propemodum duobus deuastauit. Similiter & Pontifex, Veneti, Genuenses, caeteriq́ue Welphi omnes fecerunt Gibelinis. Florentini nobiles suos qui erant Gibelini, repudiarunt: Contrà Aretini ac Senenses Welphos expulerunt. Miserabile hoc exemplum imitatae sunt omnes Italiae vrbes, bellaq́ue ciuilia infinita inter se concitarunt. Vnde etiam multae ciuitates à Pontifice in Vmbria atque Hetruria defecerunt. Item Romani ipsi defecissent, nisi eos Pontifex oratione commouisset, qua ita coniuratorum animos mutauit, vt eos compulerit pro defensione Ecclesiae Crucem armaq́ue capescere, adeoq́ue Fredericum, qui ceu infestiβimus hostis Vrbem obsidebat, vi repulerunt. Qua re commotus Fredericus captos omnes miseris cruciatibus interemit, ac Samium profectus est. Ciuitatum Beneuentum ferro deuicit, omnes interfecit, cuncta direptionibus atque incendiis vastauit, ac moenia
Margin note:

Roma à Frederico. II. deuastatur An. post eam conditam. 1994

vi solo adaequauit. Cumq́ue iterum iratus Romam rediisset, in Via Latina coenobium istud Caβinense praeclarissimum ingenti crudelitate deuastauit, nec dici potest qua ferocitate in Monachos sit vsus. Pontifex timere non nihil coepit, multas pias expeditiones sibi proposuit, atque ipse in quodam Templi ambitu sacrosanctas Apostolorum reliquias populo ostentauit, multum diuq́ue pauidus flensq́ue concionatus vitam aeternam promisit iis, qui aduersus impium tyrannum Fredericum Crucem suscipere vellent: ac tantum quidem verbis querulosis moestis [?] apud populum egit, vt pro Ecclesia arma vniuersi ceperint. Interea Fredericus hostili expugnatione Romam oppreβit, portas ac moenia Ariete facilè discuβit, atque vrbem inuasit. Qui verò Cruce erant signati in acie fortes firmiq́ue stabant, quod vt vidit Fredericus ipse in primam aciem se euaginato gladio coniecit, suosq́ue fortiter adhortatus est. Hîc miserabile spectaculum exortum: tantum cruoris vtrinque fusum est, vt vix queat explicari. Postquam iam Cruce signati in fugam dispersi erant, viuos eos compraehendi iuβit, vt oculos semel tyrannide summa pasceret atque expleret suos. Hi itaq́ue ad illum producti, probè ante eius oculos Cruce fuerunt notati. Nam sacerdotibus ea parte capitis Crucem ferro insigniuit, qua tonsuram (vt vocant) habent, Cardinales verò candenti Diademate coronauit, ac laicorum denique frontibus Crucem inuβit. Hanc ille saeuitiam exercuit diebus tribus continuis. Haec vbi perfecisset, vrbem sanguine & cadaueribus opplesset, eam quoque incendit ac solo aequauit. Deinde profectus est in Campaniam, ac magis magisq́ue indies crudelitatem suam auxit, plurimùm Turcas siue Saracenos adamauit ob eorum saeuitiam, vt iis praeter caeteros in bello vsus sit. Nam & Magistratum iis constituit & Principem, ac conceβit iisdem ciuitatem in Italia, quam etiamnunc Nuceriam Saracenorum appellamus. Adeò autem hic pertinax in sua tyrannide induruit, vt fratrem Regis Thuniae, qui baptismum Panormi affectabat, illud ipsum verbis sit dehortatus. In eo saeculo sanè deploratiβimo Pontifex statuit Salue Regina diebus singulis canendum esse, atque Horariis precibus succinendum. Praetereà & Crucem aduersus Fredericum vbique locorum concionari praecepit. Interea etiam Concilium Latenreni habuit, vbi de condemnato Frederico actum est, opemq́ue Regis Galliae atque Angliae implorauit, accersiuitq́ue Episcopos & Abbates in istud Concilium. Quod quidem vt intellexit Fredericus, quosque aditus terra mariq́ue praeclusit, Pisis Entium filium iuβit Genuensium accessus diligenter obseruare. Hi ad Concilium quadraginta triremibus properabant, quos contra Entius profectus est. Voluissent quidem fugere, sed eorum Dux ac Tribunus omnino dissuasit, turpe, inquiens, esse fugere à Gibelinis quadraginta triremibus: ideoq́ue pugnatum est vtrinque acerrimè, verùm Entius victoria potitus est. Hinc multae naues Episcopis, Abbatibus, ac Doctis oppletae submersae, hinc multicaesi, hinc multi in Apuliam capti ad Fredericum Caesarem abducti sunt. Hîc in carcere multi fame, squallore ac situ sunt enecati. Ex quare tantus Pontificem inuasit dolor, vt breui interierit. Tum sedes
Margin note:

Pontificatus vacat.

Pontificia mensibus vacauit viginti vno. Nam qui in Ecclesia erant praecipui, excusarunt se, donec aduersus Ecclesiam Fredericus saeuiret, Pontificem eligendum non esse. Quò item illud accedebat, Fredericum extrema minitatum fuisse, si absque eius consensu Pontificem creassent. Proinde dum Pontificatus vacabat,
Fre-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer