Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

308.

    PHILIPPVS. III. cui magis Imperium administrare conueniebat quàm fratri Henrico. Princeps sanè erat ingeniosus, eloquio facundus, at [?] acumine patri Barbarossae quàmsimillimus. Hic, dum frater in Sicilia agebat, prudenter Imperium in Germania administrauit. Verûm mox rarum quiddam atque insperatum audiuit, nempè fratris coniugem vetulam illam vterum gestare coepisse. Quare dum partus instabat, Henricus edictum promulgauit, vt si qui in pariundo adesse velint, ij Panormum venirent. Hîc extra vrbem tentorium fixit, ac Constantia Imperatrix palàm omnibus filium enixa est, qui paulò pòst vt Caesar nobis Fredericus. II. appellabitur. Hinc Caesar cum vxore ac filio Falernum profectus, tanta in vrbem pompa introductus est, quantam fuisse vnquam haud memini. Nobiles, ciues, puellae ac pueri suo quisque ordine educti obuiam Caesari, omni ipsum Musicorum instrumentorum genere magna cum laetitia in vrbem deduxerunt: Vulgus aũt humi prostratum terram honorificè osculabatur. In hisce regionibus tam ingentem repperit thesaurum, vt suis impensis exercitum in Asiam aduersus Turcas miserit. Post haec duos Comites at [?] Episcopum vnum tanquam obsides secum abduxit, vt illi magis essent fidi, ac promiβis fidelius starent. Proinde simulat [?] hic tergum verterat, defecerunt: ideoq́ue vt oculis obsides priuarat, in Germaniam reuersus est. Hîc tantum apud Principes egit, vt Fredericum filium adhuc puerum consensu Electorum Caesarem crearit, quòtam cum Philippo quàm post ipsum imperaret. Electio haec sigiliatis tabulis confirmata est, ac deinde Henricus in Siciliã rediit. Anno millesimo centesimo nonagesimo octauo obiit. Ferebatur autẽ publicè veneno ab vxore necatus, quòd eius prosapiã variis cruciatib. intere misset. Philippus frater eius ea tempestate Germaniam egressus in Siciliam proficisci decreuerat, ac Montisfalconem peruentus fratrem obiisse accepit, concitatus [?] tumultus est praecipuè contra Germanos, qui tum in Italia agebant: quare Philippus ex Italia magno labore in Germaniam redire debebat. Hîc Coniurati iam alium Imperatorem eligere studebant. Quapropter Philippus ad Rhenum profectus legatos suos misit, vt impediret, ne quis Caesar in alicuius praeiudicium crearetur. Nihilominus ea tempestate designatus est Imperator Bartholdus Dux Zeringensis. Cùm iam Philippus animaduerteret Principes haud velle à sententia discedere, in oppido Mulhausen cum iis Principibus qui à se stabant concilium habuit, at [?] à Sueuis, Saxonibus, Bauaris, Bohemis, aliisq́ue Principibus Caesar creatus est, ex qua re ingens posteà diβidium natum est. Nam cùm Bartholdus suam imbecillitatem agnoscebat, Caesar esse haud voluit, venit [?] ad Philippum atque ipsum inaugurauit. Id verò vbi olfecit Innocentius. III. Pontifex, solicitauit seriò Principes Electores, vt alius Imperator eligeretur: indicans apertè se Philippum Francum illum ac Gibelinum ceu Imperatorem ferre non posse, exosus quippè erat vniuersum illud genus. Quare, ni paruissent, velle se dicebat Philippo Imperialem coronam adimere, aut Pontificiam infulam ab eo eripiendam. Quum hanc Pontificis mentem intellexissent, accerserunt Othonem Welphum ex Anglia, hunc Coloniae Caesarem crearunt. Id sanè Pontifici optimè placuit, ac Philippum excommunicauit. Verùm Otho ad duos Cardinales à Pontifice missos venit Herbipolim in patriam Philippi. Hîc inter mortales seminari coeperunt discordiae, inimicitiae, perfidiae, periuria, ac proditiones, quibus alter alterum extirpabat, diripiebat, atque interimebat, ex quibus item nata sunt incendia, vastationes, bella, caedes, furta, at [?] id genus multa alia scelera tum in publicum prorepserunt, quod etiamnũ hodie multo sanguine constat. Nam Discordia omnium malorum mater quiescere haud voluit, ac multò minus Germani, quibus fas omne inuisum, qui [?] id tantum operam dant, vt alter alterum gloriae ac bonorum gratia extinguat: & quod deterius est, si hoc cessauerit, tum in se odia conuertunt. Hos eò impulit pestis illa Discordia, vt cum summo Imperij detrimento ac probro Imperiale Diadema precio venale fuerit, quod [?] anteà sigillatis tabulis confirmatum erat, in eo nunc iuramentum omne fidemq́ue fregerint. Sed interim tamen fortunauit Deus res Philippi, adeò quòd Imperium per totam vitam suam administrarit. Primùm in Alsatiam profectus Argentoratum cepit, & Episcopum ad deditionem coëgit. Intereae temporis Otho omni crudelitate (vir enim erat ferox) Spiras vs [?] peruenerat, sed inde à Philippo in Saxoniam retrò fugatus est, & subsequente iam Philippo in Thuringiam, conuenerant eò Rex Bohemiae ac Comes Thuringiae. Sed hi pugnam detrectantes, Philippi Imperio se subdiderunt, qui ab eo metu excõmunicationis defecerant. Postea & Coloniensi vrbe obsessa adegit ad deditionẽ Episcopum, qui & Philippum Aquisgrani Imperiali Diademate donauit. Non multò pòst armatus Otho Episcopum Coloniensem profligabat. Tum verò Coloniam reuersus Philippus aliquot praelia commisit cum Othone & victoriam adeptus est: caeterum Otho in Angliam profugit. Tandem vbi iam vidissent Principes infirmatas partes Othonis, miserunt legatos ad Pontificem de concordia ineunda inter Papam & Philippum, praeterea vt & Otho in Gratiam reciperetur. Itaq́ue miβis à Pontifice in Germaniam Legatis, absolutus est ab excommunicatione Philippus, & transactio quo [?] facta est, vt Philippi filia Othoni nuberet. Porrò sancito iam hoc foedere, egit posteà Bamberga Philippus, & die quodam cùm esset ei à medico vena incisa, & nihil iam mali optimus Princeps suspicaretur, ac solus in conclaui non haberet plures secum praeter Cancellarium & Dapiferum, quidam conclaue ingressus ferro obruit inopinatum, interfecitq́ue.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer