302.
CONRADVS. III.
Franconiae ac Sueuiae Dux, cuius paulò antè mentionem fecimus, Imperium adeptus est post obitum Lotharij anno Christi millesimo centesimo vicesimo nono. Huic Saxones at [?] alij, qui in electione non adfuerant, restiterunt, quasi haud legitimè electus fuisset. Sed ea controuersia facilè in Comitiis consopita est Bambergae. Henricus tamen Superbus Bauarorum Dux, gener Lotharij, ipse post soceri obitum rebus praeesse maluisset. Habebat siquidem penes se Ratisponae ornamenta Imperialia ab Lothario relicta, quae restituere planè nolebat. Tandem verò coactus ea reddidit, in gratiam tamen cum Caesare redire non potuit. Henricus exercitum parabat, castra [?] ad Licum fluuium figebat contra Augustam Vindelicorum, quam occupabat Caefar. Hic illum veritus clàm noctu Herbipolim aufugit. Cùm iam Henricus apud Principes quosdam Imperator haberetur, illi adhaerebat praeter caeteros Hungariae Rex. Verùm breui ad superos migrauit Henricus. Tum omnes sese Welpho Henrici filio dabant, omnemq́ue aditum Caesari prohibebant, ac vias, transitusq́ue Italiae omnes illi praecludebant, ne Diademate Imperiali insigniretur. Hos contra omni exercitu profectus Caesar Welphum in fugam egit. Deinde & alia pugna commissa est apud vrbem Weinsburgum. Hanc autem ciuitatem obsessam Caesar deuicit. Mulieribus abire permissum est cum tanta sarcina bonorum, quantam possent ferre: viri autem omnes erant interimendi. Tum mulieres relictis rebus viros suos asportarunt. Caesar insperatam foeminarum fidem summoperè mirabatur. Eius frater Fredericus calumniabatur, bonorum, non hominum asportandorũ beneficium concessum fuisse. Cui respondebat Caesar, semel se locutum fuisse, nec id velle reuocare. Adeò insuper hac foeminarum virtute delectatus est, vt non modò virorum illis, sed omnium etiam opum copiam fecerit, vt secum auferrent. Inter hos verò motus Pontifex Eugenius. III. legatos suos ad Caesarem misit, vti pararet se cum exercitu aduersus Turcas ac Saracenos ad recuperandam Hierosolymam. Bernhardus Clareuallensis Abbas, quem in catalogum Diuorum relatum habemus, ac viri religiosi alij verbis, quoad potuerunt, principes ad hanc profectionem adhortati sunt. Pararunt igitur se ad expeditionem Ludouicus Gallorum Rex, Henricus Angliae Rex, & Alphonsus Rex Hispaniae, ac Germani Principes omnes cum suo Caesare, qui Welphum item (quanquam bellum nondum finitum erat) eò impulerunt vt vnà cum iis profectus sit. Educti itaq́ue anno Christi millesimo centesimo .LXVII. incredibilem Hungarorum ac Graecorum multitudinem assumpserunt. Equites erant numero septuagesies mille exceptis peditibus. Qui quidem exercitus penè vniuersus seu pressus fame, seu aëris inclementia, seu etiam copiis Turcarum ac Saracenorum obrutus, caesus interfectusq́ue est, ac nihil penitus profecit. In hac laboriosa expeditione Caesar Welphum saepenumero iuuit. Tandem vt Hierosolymam venissent, ac pars Damascum profecti fuissent, Welphus morbo correptus est, quare domum redire statuit. Cùm iam hic mare traiectus in Siciliam venisset, conualuit. Hîc amiciβimè ab Rege Rogerio exceptus plurimis muneribus donatus est, quibuscum aduersus Caesarem bellaret. Simul atque Welphus in Bauariam rediisset, ad bellum sese parauit, Caesarisq́ue posseβiones inuasit, atque Herbipolim grauiter obsedit. Vox Welphorum sub moenibus erat, hei Welph: Herbipolitanorum verò, hei Gibelin. Hinc illud natum est, quod etiamnum hodie in Italia Caesarianos Gibelinos, Pontificum autem complices Welphos appellemus. Nam Welphus hic pro Pontifice pugnabat, sub eius nimirum stipendio titulo Rogerij, quòd Franci Imperatores omnes penè Pontifici rebelles extiterant. Postquam verò Welphus scomma istud audiuisset, caetera instrumenta bellica dimouit, at [?] Ariete muros crebro disiecit, vrbem euertit, ciues multos interemit, alios captos istinc abduxit, at [?] arcem deni [?] Flockburgum vi aggressus est. Proinde vbi Franci ac Sueui ad bellum sese parassent, Welphum armis ita profugarunt, vt cum summo dedecore istinc Welphi discedere fuerunt coacti. Fredericus Barbarossae (qui non multò pòst Caesar creatus est, Imperatoris ex fratre nepos, itemq́ue Welphi huius ex sorore nepos) isti se negocio immiscuit, atque omnem controuersiam diremit. Capti vtrinque dimiβi sunt, resq́ue ita probè est constituta, vt nec Caesar, nec Welphus quod timeret, habere posset. Proinde quanta & quàm detestanda bella ex Welphis hisce ac Gibelinis nata sint, dicetur in sequentibus. Nam praesentia haec inter Caesarem & Pontificem bella hinc originem habent. Welphi Principes fuêre semper Sueuorum, ac deinde Bauarorum ex antiquiβima Germanorum stirpe oriundi, ac primò se opposuerunt Caesari Conrado. II. qui item Dux fuerat Francorum. Anno Christi millesimo centesimo quinquagesimo primo, Conradus Caesar ex Asia in Germaniam reuersus est. Hîc Norinbergam praecipuè extruxit, ampliauit atque instaurauit, quam Henricus. V. planè deiecerat, vastarat, funditusq́ue euerterat. Sic Vlmam non restituit modò (quae Lotharij. III. temporibus diruta ac cladis multum passa fuerat) sed multis etiam priuilegiis donauit. Verùm haud multò pòst obiit excommunicatus.