300.
LOTHARIVS. III.
Saxoniae Dux ab Electoribus Caesar creatus Henrico. V. succeβit post Christum natum anno millesimo centesimo vicesimo septimo. Huius Imperium grauiβimis subinde insultibus quassatum fuit. Nam & nunc iterum contra hunc ingens & diuturnus tumultus exortus est. Etenim Francones & Sueui, quibus iam diu cum Saxonibus bellum fuerat, aegerrimè ferebant Imperij celsitudinem ad Saxones deriuari. Praeterea etiamnum erat Conradus ex sorore Henrici. V. prognatus, cui item Franconiae Ducatum concesserat Henricus. Ideo aduersus Lotharium iure ad se Imperium pertinere contendebant. His fauebat Comes Palatinus Godefridus ex Franconum genere oriundus, à quo Conradus Caesar electus est. Caeterum Bauariae Dux Welphus Lothario adhaesit. Vt ergo Conradus Lotharium anteuorteret, Italiam ingressus Longobardiam occupauit, vbi & ferrea corona insignitus est. Interea à Lothario obsessae & victae sunt vrbes, Spira, Vlma, Norinberga, & Augusta, atque inde consecutus est Conradum in Italiam. Proinde vbi cognouit Conradus & vrbes Germanicas amissas esse, & nullam spem praesidiorum expectandam esse ex Germania ad seruandum regnum Italicum, relicta Italia pacis conditiones apud Lotharium pactus suscepto Imperio ceβit, ac dum vita Lothario mansit, quieuit. Iam verò Lotharius adepto Imperio Leodium profectus est ad Pontificem Innocentium. II. quem Petrus pseudopontifex Roma expulerat. Hunc cum exercitu in Italiam duxit, vi Romam expugnauit, Ianiculumq́ue montem occupauit, ac Pontificem restituit in Basilicam Latranensem. Quod facinus quum non minus piè quàm foeliciter absoluisset, à Pontifice Imperij diademate insignitus est. Quumq́ue Lotharius extemplò in Germaniam ad comprimendos quosdam motus in Bohemia concitatos rediisset, intereaq́ue Innocentius Pontifex à pseudopontifice Roma exactus fuisset, secundò in Italiam iratus cum ingenti hominum multitudine profectus est, debellauitq́ue aduersus Rogerium Pontificis aduersarium ac pseudopontificis amicum terra mariq́ue, & tandem ex Italia ipsum exturbauit. Multas Italiae vrbes Pontifici rebelles (vt erant Albia, Beneuentum, &c.) deuastauit. Post haec rursum in Germaniam redire statuit, adeoq́ue profectionem ex Italia adornauit per agrum Tarentinum, vbi morbo correptus in deserto, quod situm est inter Oenum & Licum fluuios, sub pastoris cuiusdam tuguriolo vita deceβit. Quidam ex historicis Lotharij huiusce mores recensens bellatorem fuisse ait strennuum, virum in defendendo acerrimum, in consiliis prudentiβimum, aduersarium horribilem Dei eiusq́ue Ecclesiae hostibus, veri in omnibus amantiβimum, aequi item obseruantiβimum, ac iniustitiae contrà hostem perpetuum, cuius virtus satis in Sicilia emicuit, atque in Saxonia abundè patefacta est: qui etiam dum vixit, nihil detrimenti Imperium Romanum passum est. Petrum pseudopontificem profligauit, Innocentiumq́ue vt verum Pontificem vi restituit. Commendatur etiam plurimùm, quòd iura Romana summoperè amauerit. Nam quum legum Romanarum libros Wernherus, quem Accursius Irnerium saepè nominat, in Italicis bibliothecis repperisset, & in lucem reduxisset, mandauit Lotharius hos publicè in Scholis tractari & praelegi, atque iterum secundum eas leges ius dici in iudiciis imperialibus. Itaq́ue per hanc occasionem in vsum reuocatus est is thesaurus, quo neque vtilior, neque preciosior esse alius potest. Nam hinc ius iterum vniuersae restitutum est Europae: siquidem omnes regiones & omnes aliae leges vtuntur Romano hoc iure tanquam amuβi quadam in aequitate cognoscenda, quòd honestati publicae proximè sit accommodatum. Praeterea ex reparato hoc iure iterum Latinae linguae puritas veluti renata florere coepit, studiaq́ue Iuris tum exorta sunt, ac statim magni & multi praeclari Iurisconsulti extiterunt, quibus & interpretari leges, & in publicum vsum reuocare curae fuit. Tum Instituta Imperatoris Iustiniani Magni velut introductorium ac prima Iuris elementa tradi coeperunt. Tum & Edicta Praetorum atque AEdilium, quae non modicam iuris cognitionem continent, praelecta fuêre, quemadmodum & res in Pandectis seu Digestis compraehensae. His acceβit Codex, qui statuta constitutionesq́ue Imperatorum complectiiur. Quartus denique liber est Autenticorum, quem superioribus ideo adiecit Imperator Iustinianus, vt constitutiones Principum hinc confirmaret ac corroboraret. Equidem mirari satis nequeo, tantam illius temporis homines cognitionem esse consecutos, quo Latinae linguae vsus, historiae, omnes denique Romanae disciplinae veteres erant intermissae. Quare facilè aestimare possumus, Iureconsultos illos huius Lotharij temporibus non solùm summae diligentiae & sedulitatis homines in studiis, sed magnos atque prudentes quoque, & vsu Rerumpublicarum viros exercitatiβimos fuisse: Nam sine ea exercitatione, ne poβibile quidem fuisset, leges Romanas cognoscere. Itaq́ue illi ipsi doctores Iuris, Azo, Accursius, Bartholus, &c. nihilo inferiores censendi sunt veteribus illis Iureconsultis, Seruio, Vlpiano, Pupiniano, &c.