298.
HENRICVS. V.
cui Germania à patre commissa erat, securus nihil mali omnino metuebat, quòd Rudolphus iam interierat. Caeterum anno Christi millesimo octuagesimosecundo, Hermannus vir potens, Germanus, nobilis, ab Saxonibus ac Germanis Caesar efficiebatur. Huic cùm nemo in sua Prouincia, hoc est, in Lotharingia & Germania, disciplina militari aut opibus par inueniretur, facilè Caesarem se nominari admisit. Anno millesimo octuagesimotertio, Hermannus per vniuersam Franconiam cum exercitu hostili more profectus est. In eadem expeditione visa est equitum turma huc illuc [?] diuagari, quorum vestigia reperire nemo potuit. Hac item tempestate Pontifex in arce Angelica concludebatur expectans interim exitum rei. Henricus. IIII. munitionẽ obsidionem [?] ea parte parabat, qua ab se olim Roma aduersus Solis occasum capta fuerat. Romani viginti dedêre obsides, petierunt [?] diem praescriberet, quo Pontifex Senatus [?] Romanus ad ipsum venirent. Dictus itaq́ue dies est ad ipsas Calendas Nouembres, quibus Roma egressus ad Alpes profectus est, ac praescripto die Romã rediit. Verùm Pontifex in conspectum eius haudquaquã prodiit, sed clàm fuga Salernam elapsus omnem istic deinceps aetatem transegit. Post [?] verò Henricus. IIII. vniuersam Italiam pacasset, Clementẽ in Pontificis locum substituisset, ab ipso [?] imperij signa suscepisset, honorificè cum ingenti hominũ multitudine Roma in Germaniam profectus est, vrbem [?] Augustam ab Saxonibus ac Germanis oppressam obsedit & deuicit. Anno millesimo octuagesimo quinto, Saxones cum Henrico pacẽ inierunt, omnes [?] ab Hermanno simul desciuerunt. Tum Hermannus apud suos at [?] exteros etiam contemptus, in loci cuiusdam obsidione, anno millesimo octuagesimoseptimo à muliere desuper saxo petitus ante portam interiit. Anno millesimo nonagesimo, rursum Henricus. IIII. in Italiam profectus est, septennio [?] istic agitauit: & quum hinc in Germaniam rediret, conceβit Iudaeis, vt, qui ad baptismũ velut coacti erant, deinceps liberum
Margin note:
Prodigia futurae calamitatis.
cui [?] esset vel baptisari, vel non. Anno millesimo centesimo quarto aestate Herbipoli, quando Sol breuiβimas facit vmbras, ingens glaciei pars ex aëre cecidit, quae in frusta secata quatuor, portari viris vix quatuor potuit. In Episcopatu Spirensi è pane cruor profluxit, quae res, iuxta priscas Romanorum historias, portendere dicebatur ciuile bellum maximè horrendum. Anno millesimo centesimo quinto cum Henricus. IIII. Pascha Moguntiae celebraret, Henricus filius patri se in Bauaria opposuit. Imprimis paternam haeresin, qua diras Pontificias contemnebat ac ridebat, damnauit, obsequium [?] Pontifici Pascali. II. pollicitus est. Deinde foedere cum Principibus initio omni exercitu aduersus patrem insurrexit, captis [?] Saxoniae vrbibus Herbipolim reuersus est. Hinc Episcopum, qui à patre stabat, expulit, alium [?] in locum eius suffecit. At [?] ita quidem Herbipolitana Ecclesia Romanae fuit reconciliata. Hinc Norinbergã cum exercitu petiit, eam [?] spatio duorum mensium obtinuit & diripuit. Tum pater hunc contra profectus cepit Herbipolim, confodit quotquot filio iurauerant, Episcopum in locum suum restituit, fugauit [?] alterum, ac filium insecutus est vs [?] Ratisponam. Conscribebat vndique milites, atque in sua profectione plaerasque regiones per Bohemos diripere permittebat. Iam verò vbi filius exercitũ in quinque Legiones diuisisset, confligere cum patre plurimùm affectauit. Vidisses hîc spectaculum vtrin [?] horrendum: nam tres dies continuos tot ac tantae vtrin [?] excursiones confectae sunt, vt nõ pauci ab vtra [?] parte interierint. Sed tamen ipso die, quo conflictus habendus esset, Principes, ac praecipui exercitus vtrius [?] Duces inter se collocuti simul concluserunt, fratribus, hoc est, populo Christiano parcendum, consulendum [?] esse. Ferunt filium, vbi aciem probè instructam vidisset, ac Marte iam furere coepisset, totis in patrem membris excandescentem altè exclamasse: Gratias vobis, milites fortiβimi, ago immortales, de vestro in me fauore longè promptiβimo. Porrò quum pater cum suis deliberaret, quemadmodum die postero pugnam aggrederetur, praeter spem ex Marchione Luitpoldo Duce Bohemiae audiuit neminem esse, cui pugnare colliberet. Hac re tristis blandiens subsidia implorauit. Eodem tempore literae à filio allatae sunt, quibus patrem monuit, vt à propriis sibi ministris caueret. Tum clàm pater profugit Leodium, & ibi eodem anno è viuis exceβit. Quinquennio autem pòst, quòd excommunicatus obierat, accepta absolutione in Spirensi basilica sepultus est. At [?] ita quidem filius Imperio solus potitus est anno millesimo centesimo sexto. Cùm iam esset Romam profectus, à Pontifice coronam impetrare non potuit, nisi prius statuere vellet, pro rato habendum porrò esse, & Pontificem & Episcopos sine Caesaris approbatione & consensu creandos. Quod vbi consentire nolebat, tantus Romae tumultus excitatus est, vt, nisi sua ipsius manu vitam defendisset Caesar, iam periisset. Victore tamen Caesare, trucidati multi sunt Romani, captus [?] Pontifex, at [?] extra vrbem abductus. Tum consensit Pontifex, vt eam sibi praerogatiuam vsurparent Caesares, ne Pontifex quis vel Episcopus citra eorum suffragationẽ designaretur. Quare Romam reuersi à Pascali insignitus est Henricus diademate imperiali. Caeterùm post discessum Imperatoris ex Italia, Pontifex concessum priuilegium veluti extortum reuocauit. Tum Caesar magna vi Italiam repetens fugauit Pontificem, & alium eius in locum suffecit. Interea denuò aduersus Caesarẽ excitati fuêre Saxones, adeò quòd iterum Germania discordiis mutuis agitata, infestis copiis vtrin [?] pugna commissa sit, anno millesimo centesimo decimo sexto, apud Mansfeldium. Proinde videns Caesar tragoediam hanc sedari non posse sine perpetuo conflictu, iure priuilegij sui vltrò ceβit. Ita [?] per hanc occasionem pax inter Pontificem & Caesarem firmata est, ea [?] publicè ad Rhenum non procul à Wormatia in castris proclamata, adeo [?] propter initum hoc foedus. concordiae publicae summa laetitia in tota Germania coorta est. Deceβit hic sine prole mascula.