292.
CONRADVS .II.
Dux Francicus ac Sueuus, dissentientib. Electorum Principũ suffragiis, Caesar creatus est. Hic Henrico. II. bella sua absoluit, ac virtute eam sanè adeptus est gloriã, vt ab ipso viuo Imperator sit designatus: quae res posteà plurimos concitauit tumultus. Quan [?] enim Principes electores consensum huic praebuissent, erant tamen quaedam Imperij membra, quibus Caesarem liberè iuxta legem Othonis. IIII. creandum placebat, non fauore, succeβione, aut alio quouis modo, alioqui velle se aperta manu resistere. Iam & Cuno Bauariae Dux in dissentiosa ista electione adfuerat, qui cùm ab caeteris Principib. Electorib. interrogaretur, cuinam suum daret suffragium, subridens respondebat: Conrado Francorũ ac Sueuorum Duci cognato meo. Haec aũt Electionis dissentio vel biennio perdurauit, vsqueadeo legem Othonis. IIII. obseruarunt. Ea enim iubet, ne electionem vltra dies triginta protraherent: secus, Electorib. Principib. praeter aquam & nudum panem praeberetur nihil, donec Caesarem legissent. Atq; hîc quidem lex ea vel in secundi ab ea lata Caesaris electione interiit. Ita plaerunq; fit, vt mortuo legislatore, lex ipsa in desuetudinẽ abeat, etiamsi eam vel mille iuramẽtis confirmasset. Nihilominus post [?] multum diuq́; circa electionẽ dissentiissent, legitimo tandem suffragio Conradum. II. elegerunt, quando & Henricus ipsum ante obitum Caesarem designasset. Actum aũt id est, anno à Christo nato millesimo vicesimo sexto, post mortẽ verò Henrici. II. anno secundo. Neq; hîc sanè omnis controuersia sublata est. Nam Bauariae Dux Cuno iocosum suffragium suum dicebat, indignatusq́; electionẽ plurimũ ridebat. Verumenimuerò electio legitimè coepta in suo vigore permanere debuit. Quoniam verò Conradus motus aliquos in Imperio suborituros forsitan se absente timeret, effecit vt in consortium Imperij filius suus Henricus Nero eligeretur, ne se in Italiam profecto, sine capite certo Imperij subditi inter se tumultuarentur in Germania. Atq; hoc quidem modo res multò effecta deterior est. Siquidẽ Ernestus Germaniae Dux ac Comes Welphus rebelles Caesari fuerunt, sed eos facilè cõpescuit, vt sese mutuò direptionibus, incendiis, ac caedibus aggreβi sint. Tandem Ernestus in eremum aufugit, ibiq́; se diu continuit. Interea Itali aduersus Caesarẽ conspirarunt, vt si quando in Italiam veniret, hinc ipsum vi expellerent. Quo audito totis hic viribus eo profectus Mediolanũ imprimis obsedit, ac suburbium incendio vastauit minitans iis deinceps grauiora vrbisq́; euersionem. Sed quum se dedidissent, Romã profectus est. Verùm cùm nullus ei resisteret, cuncta oppida in gratiã recepit. Cremonae Pontifex ei Ioannes .XXI. obuiam proceβit, obsecrans ne indignabundus Romam peteret, eò quòd inaugurare ipsum ac iurare parati essent. Tum ira deposita Romã placidè profectus ab ipso Pontifice coronatus est. Deinde & Romanis euersionẽ minatus est, si Pontificibus molesti esse pergerent, vt olim fuerant. Eadem hac tempestate saeuiβimè tumultuatũ est inter Romanos ac Germanos. Hi illos vrbe pellebãt, vt plurimi caesi interierint. Verùm pace per Conradum ilicò inter eos conciliata, aduersus Sclauos atque Hungaros Roma profectus est, qui Italis in sua rebellione praesidio fuerant, grauiterq́; eos vltus est. Interea Dux Ernestus nouos concitauit tumultus, quare ab Caesare in reditu confossus est. Edictum siquidem promulgarat memorabile, vt, si quis pacem publicam infringeret, is capite puniretur. Porrò autem dum iam in Italia agebat, Misco Regem aut Caesarem se in Polonia effecerat, aduersus quem Conradus ingentem misit multitudinẽ, atq; ipse postea subsecutus cuncta caedibus atque incendiis compleuit. Misco animaduertens nequic [?] se Caesari restiturũ, ad Ducem Bohemiae confugit, qui item Caesari erat aduersarius. Dux ratus proditione huius in gratiam Caesaris se rediturum, clàm nunciabat Caesari hostem se suum captum traditurum. Caesar ex sua magnanimitate proditionem illam minimè acceptabat, significabatq́; Misconi, alium quaereret defensorem [?] perfidum istum. Qua re demiratus Misco, clàm in Poloniam profectus diademate Regio deposito supplex ad Caesarem perrexit coronam seq́; illi offerens. Caesar in gratiam ipsum recepit, Ducemq́ue Poloniae fecit. Deinde Conradus bella aduersus Gallos ad recuperandam Lotharingiam geβit, quibus deuictis Lotharingiam iterum cum Lugduno ac Regno Arelatensi cepit, Imperioq́; suo subiecit. Obiit Vltraiecti, Imperiumq́; filio suo reliquit. Huius auus erat Conradus qui cum Othone Magno apud Augustam Vindelicorum aduersus Hungaros pugnauit ac caesus est.