Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

288.

    OTHO .IIII. Imperium adeptus est magna cum difficultate anno Christi noningentesimo octuagesimo quarto. AEtate enim puer erat vixdum annum egressus duodecimum, cùm Otho. III. pater moreretur: proinde Henricus Bauariae Dux seruandum eum Romae curauit. Itali plaerique Crescentium declarandum Caesarem suadebant, vt Imperialis maiestas ad Italos iterum reduceretur. Sed fideles erga suum dominum Germani principes, reuocatum ab Henrico iuniorem Othonem, communibus omnium suffragiis Caesarem designarunt, adeoq́ue Aquisgrani ab Episcopo Rauennate Caesar inunctus coronatusq́ue est. Primum bellum geβit contra Ludouicum Lotharij filium Regem Galliae, qui praestiti à patre iurisiurandi oblitus, Lotharingiam iterum inuaserat, vastaratq́ue. Sed hinc eo repulso, facilè Otho Lotharingiam retinuit. Iam & Crescentius Romae eam crudelitatem exercebat, vt Pontifex Ioannes .XVII. in Hetruriam cedere debuerit. Scripsit ad Othonem Caesarem extemplò Pontifex, obsecrans vti Ecclesiam tyrannide Crescentij oppressam vindicaret. Quo audito, Crescentius misit ad Pontificem aduersarium suum, item orans, ne Othonem in Italiam concitaret, paratum se esse facere, quae vellet, ad sedem suam Pontificiam saltem rediret. Itaq́ue Pontifex rediit, scripsitq́ue Othoni, ne veniret. Crescentius obuiam Pontifici egressus, ad genua cum suis complicibus procubuit, pedesq́ue osculatus est. Iam Otho cum exercitu in Italiam venit. Huius aduentu territi Romani, honorificè ipsum introduxerunt. Etiam ab Crescentio amicè magnificeq́ue exceptus est. Otho Brunonem Saxonem, Ducem Sueuiae, Pontificem creauit, qui post adeptum Papatum Gregorius Quintus est appellatus: ab hoc coronam Imperij accepit Otho. Reuersus igitur tum est Otho, postquam Italiam pacasset, in Germaniam. Romani Germanum Pontificem ferre haudquaquam voluerunt, extrema illi minitantes, ni cederet. Tum in Germaniam ad Caesarem profugit. Quare Crescentium sibi rursum Romani Caesarem crearunt: hic Pontificem illis dabat, qui ab se prorsum stabat. Ita [?] ingentibus copiis accinctus Romam venit Otho, aduersus quem se parabat Crescentius. Cùm iam Otho Romam obsideret expugnaretq́ue, Romani considerantes haudquaquam se tantae multitudini resistere posse, clementia Othonis freti, Germanis portas recluserunt. Quare territus Crescentius eiusq́ue Pontifex, in arcem Hadriani ceβêre, fortiterq́ue restitêre. Rebus autem desperatis ex arce ad Caesarem spe veniae vltrò profugerunt, & in via grauiter sunt vulnerati. Otho Crescentium naso & auribus truncis, retrorsum asino imposuit, & spectaculi loco per vrbem circunuectum, tandem etiam praecisis manibus pedibusq́ue ex moenibus suspendi mandauit. Pontifice item adulterino luminibus priuato, Gregorium restituit. Iam verò natus erat Otho annos viginti octo, ea [?] ingenij promptitudine praeditus, quòd ob singularem prudentiam vulgò eum appellarint, mirabilia mundi. Hic vbi considerauit perpetuò Gallos & Italos transferendae Imperialis Maiestatis cupiditate à Germanis aestuare: Item iam propè nullum Caesarem fore, ac ipsos etiam Germanos inter se dissentiones ob electionem seminare: vt Imperio debilitato prospectum esset, illudq́ue perpetuò apud Germanos perduraret, néue tot deinceps controuersiae
Margin note:

Initium hoc est Electorũ Principũ, & quemadmodum Imperatorem creare debeant.

ob Imperium inter Germanos Principes concitarentur, rem excogitauit vtilem at [?] orbi planè necessariam, quam Pontifici Gregorio indicauit, qui, quia Germanus erat, facilè annuit: itaq́ue Principes Electores instituerunt, adeò vt certis quibusdam cùm religiosis, tum laicis Principibus delegata sit autoritas constituendi Romanum Caesarem, vt concordia seruaretur in electione, religionis causa inter Sacri ordinis Praesules, & Principes reliquos. Sunt igitur hi septem, quibus ea praerogatiua demandata est: Moguntinus, Coloniensis, & Treuirensis Archiepiscopi, Princeps Bohemiae, Comes Palatinus Rheni, Dux Saxoniae, ac Marchio Brandenburgensis. Et post mortem quidem alicuius Caesaris, sanxit Otho, vti Archiepiscopus Moguntinus id ipsum reliquis Principibus Electoribus significaret, diemq́ue praescriberet, quo Francofordiam ad Moenum venirent ad constituendum eligendumq́ue Romanum Caesarem, nec inde discederent, nisi creato Caesare. Si verò Electores in electione minimè conuenerint, vltra diem trigesimum nihil illis praebendum fore praeter aquam ac nudum panem, donec in electionem pariter consenserint. Electus Imperator priusquam aliquid deinceps incipiatur, sanctiβimè Deo Diuisq́ue iurabit Imperium, eiusq́ue priuilegia ac iura fortiter se defensurum, obseruaturum [?] . Praeterea confestim Pontifici electio significabitur, vt eius item Sanctitas electum Caesarem confirmet. Deinde creatus Caesar publicabitur, Aquisgrani vnctus diademate ferreo, Mediolani argenteo, ac Romae à Pontifice ad S. Petrum aureo coronabitur, confirmabiturq́ue. Haec sanctio omnem Romanis conatum transferendi Imperium à Germanis ad se prorsus ademit. Quas caedes, quae incendia, quasq́ue direptiones hac occasione Otho sustulerit, certè apud se quisque facilè perpendere potest. Constituta autem hac ordinatione Itali varios tumultus aduersus ipsum concitarunt. Quare quum videret Romae se tutum minimè esse, in Germaniam redire statuit. Sed misso per insidias veneno in itinere necatus est.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer