Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

286.

    OTHO .III. à patre suo Othone Magno puer praeter consuetudinem Romanorum Rex creatus est, at [?] in Saxonia relictus: Otho autem Magnus Pontificis Ioannis. XIII. precibus aduersus tyrannidem Berengarij. III. in Italiam profectus est anno Christi noningentesimo sexagesimo secundo. Berengarius Othoni Magno in Longobardia cum exercitu obuiam venit, vnde mox plurimi sanè conflictus sunt subsecuti. Tandem Berengarius in oppidum quoddam coactus biennio obsessus fuit. Sed vbi ciuitas nimium premeretur, ipsum cum filio Adelberto captum Otho Bambergam relegauit, vbi & totam vitam suam exules transegerunt. Romam igitur Otho Magnus ingressus honorificè exceptus est, à Pontifice inunctus ac Diademate Imperiali insignitus. Atque ita quidem Imperium ad vnum Othonem Magnum deuenit, quod iam annis ab hinc quinquaginta tribus diuisum fuerat. Caesar autem Roma egressus cùm in quibusdam Italiae locis cunctaretur, criminum quorundam reus ab Romanis Pontifex accusabatur, vt Romam reuersus Pontificem verbis acribus nimisquam seuerè corripuerit, qui ob metum Othonis profugit: ideoq́ue in locum eius suffectus est Papa Leo octauus. Caeterum sub abitionem Othonis reuersus Ioannes Romam eiecit Leonem iterum, qui ad Caesarem Spoletum profugit. Non multò pòst Ioannes confossus interiit, sed morte eius omnis tumultus necdum fuit consopitus: Romani enim in locum eius Benedictum. V. Pontificem elegerunt, electionemq́ue hanc in odium Caesaris ratam habere voluerunt. Caesar hac re stomachatus in posseβiones eorum rediit, cunctaq́ue ferro ac flamma deuastauit. Obsedit etiam vrbem Romam oppugnauitq́ue fortiter, verùm capere eam haudquaquam potuit, ciues tamen fame atque egestate coacti Othoni portas vltro aperuerunt. Dein iratus vrbem cum suis ingressus multis tum Romanis obtruncatis Leonem restituit. Leo inconstantiam Romanorum veritus electionem Pontificiam à clero ac Romanis ad Caesarem transtulit. Rebus itaq́ue pacatis Caesar in Germaniam reuersus est ducto secum Benedicto, qui non multò pòst Augustae ex moerore animi interierit. Otho Magnus & Otho. III. eius filius incredibile quantum iam collapsum penè Imperium ampliarunt. In Saxonia argentifodinas primò inuenerunt. Quantoperè verò Germaniam aedificiis exornarunt, vix iusto volumine explicari posset, adeoq́ue de iis hîc tacebimus. Post obitum Leonis succeβit Pontifex Ioannes. XIIII. Caeterum Romani pellere Pontifices sueti, concitato tumultu Ecclesiam Lateranensem obruerunt, captumq́ue Pontificem in Hadriani arcem primò abduxerunt, ac deinde velut exulem profligarunt. Et postquam eiusce tumultus autores praecipui obiissent, Papa Ioannes exilij sui mense vndecimo Romam reuersus est. Otho Magnus intellecta Pontificis expulsione cum filio suo magnis itineribus ingenti exercitu instructus Romam profectus est, compraehensoq́ue Consule, Praetore, ac Decurione autores tumultus scire voluit: cumq́ue tormentis rei veritas comperta esset, Consulem captum in Germaniam relegauit, Decurionem [?] laqueo suspendit. Verùm Praetor per vicos Romae turpiter tractus & ad necem virgis flagellatus, etiam captus in Germaniam missus est. Cùm ergo tumultus omnis esset consopitus, Otho Magnus legatos ad Constantinopolitanum Imperatorem misit, offerens illi filium suum eius filiae matrimonio coniungendum. Hi nuptias in Italia celebrarunt, & vtrique à Caesare sunt coronati. His ita sedulò gestis per Galliam in Germaniam reuersi sunt, vbi Otho naturae legibus satisfecit, translatusq́ue est Magdenburgum, ac ingenti cum tristitia in Basilica, quam fundauerat, istic sepultus. Non multò pòst aduersus Othonem. III. exortus tumultus est. Nam Henricus Bauariae Dux Imperium affectabat, quem armis facilè domuit Otho. Postea Lotharius Gallorum Rex Aquisgrani Caesarem inopinatò oppreβit, adeò vt eorum insidiis vix euadere potuerit. Verùm exercitu reparato Galliam ingressus Otho Parisios vsque cuncta depopulatus est, Lothariumq́ue in suo regno eò armis compulit, vti ad pacem poscendam paratum se esse, facere professus sit, quaecunque vellet. Deinde porrò in Italiam contra Graecos & Saracenos, qui Calabriam, Apuliam, aliasq́ue Prouincias penè euerterant, profectus est: sed victo suo exercitu ipse inter fugiendum à nautis captus est. Verùm cùm ob Graecae linguae cognitionẽ ignotus esset nautis, Princeps iis Germanus minimè habitus fuit. Ferunt aliqui istinc ipsum salutis causa enatasse, sed à piratis captum & in Siciliam ignotum abductum. Proinde tandem agnitus magnam argenti vim Siculis promisit, si Romam ipsum restituere vellent. Hi eum à piratis redemerunt, Romamq́ue honorificè reduxerunt, vbi aulam suam, dum viueret, deinceps habuit. Eius vxor fide Graeca Romanos plurimùm conuiciata est, quòd à Graecis percuβi fuissent, magis [?] propemodum ob Graecorum victoriam laetabatur, quàm si ea maritus potitus fuisset. Multas praeterea Italiae vrbes Caesar vltus est, quarum ciues primò ex conflictu profugerant. Igitur ambo iam Romanis inuisi Othonem veneno tandem sustulerunt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer