280.
CONRADVS
Imperio praeesse coepit anno Christi nongentesimo decimo tertio. Hic autem Imperator fuit nouiβimus ex nobiliβima posteritate Caroli Magni, vir seuerus, ac militiae minimè ignarus. Tertio Principatus sui anno Hungari rursum Germaniam ingreβi, Bauariam, Sueuiam, Franciam, Thuringiam, Saxoniam, atque Heβiam inuaserunt, Ratisponam incendio penitus deleuerunt, cuncta [?] Bauariae oppida ac Saxoniam deuastarũt ad Fuldam vsque. Deinde traiecti Rhenum in Lotharingiam at [?] Elsatiam profecti sunt. Basileam penè funditus euerterunt. Tum sese ad resistendum pararunt Conradus & Otho profectiq́ue praesidio totius Germaniae, acerrimas profectò pugnas confecerunt, ac tandem Hungaros superarunt profligaruntq́ue. Hic Henricus Othonis filius ita fortiter se geβit, vt virtute sua ac rebus gestis tantum laudis & honoris apud Germanos comeruerit, vt iam ipsum hinc Conradus, qui meritò ipsum amare debuerat, coeperit odisse. Timebat enim ne post mortem patris sui, Imperio in locum suum sufficeretur, adeoq́ue conabatur ipsum per insidias opprimere, anteꝗ̈ obieret pater. Cùm iam pudebat benè de se alioqui merito laudato [?] adolescenti apertè iniuriam inferre, cum Hattone Moguntinensi Antistite, qui & patris sui percussorem praecedenti Imperatori Ludouico tradiderat, clanculum egit, vti adolescentem veneno è medio tolleret. Rem Antistes libentiβimè aggressus est. Inuitabat quodam tempore Henricum, hilariterq́ue exceptum insigni torque aureo donabat: Hic veneno erat infectus. Sed quum illum collo eius implicare conabatur, insidiae Henrico per amicũ fuerunt apertae, nec recipiebat venenosum torquem, ac cõfestim discedebat, significabat [?] per nuncium Antistiti, suum collum aequè esse molle ac fuit Comitis Adelberti. His verbis illud innuens, quòd non minori studio se conatus fuisset interimere, quàm Comitem Adelbertũ, cuius in praecedenti pagina mentio facta est. Quare ingenti anxietate ac sollicitudine Antistes correptus, ita eius animum admiβi sceleris conscientia ardebat, ita [?] pudor aggrauabat, vt ex solo moerore interierit. Postꝗ̈ iam mortuus esset Otho, qui supremus erat Imperator, videretq́ue Conradus sese Germanis omnibus esse odio (nouerant enim cuncti Othonem patrem Henrici multa in ipsum contulisse beneficia) benè tum inuidiam hactenus celatam ac diβimulatam indicabat, mittebatq́ue fratrem suum Eberhardum cum exercitu in Saxoniam, vt eam deuastaret. Hic fratris sui volũtati obediens, bellum nimis quàm animosè aggressus est, sed superatus ab Henrico propè Heresbergum conflictu acerrimo, actusq́ue in fugam est. Mox illi alium Conradus subministrabat exercitum, obsidebat [?] Saxones Grunae. Dietmarus Dux cõmentum excogitabat acutiβimũ, narrabat [?] Henrico praesentibus legatis Eberhardi, expectare se adhuc triginta Legiones. Hunc rumorem ceu verum legati (qui vtrin [?] partem conciliare conabantur) propalarunt in castris. Quo audito Eberhardus, clam nocte ad Conradum fratrẽ suum disceβit. Adepti ita [?] calliditate sunt victoriam, quam armis ne sperare quidem potuerũt. Tum Conradus nuncium ad Henricum misit, qui suo nomine significaret mandaret [?] , vti veniam petiturus ad se veniret: quod Henricus recusabat. Mox Conradi milites indies ab ipso discedebant, adeo [?] vt velipse bello supersedere debuerit. Non multò aũt pòst Conradus in grauiβimum incidit morbum, quo paululùm fuit humiliatus. Fatebatur apertè vniuersa quae admiserat peccata, admonebatq́ue omnes Principes vti venturae vitae ac Diuini Iudicij perpetuò essent memores, cogitarentq́ue quem tandem finem ipsa habitura sit superbia. Fatebatur iamiam moriturus Henricum Ducem Saxoniae suum hactenus aduersarium, Principem esse fide ac diligentia summa qui solus Imperio dignus esset, appellabatq́ue ipsum Germaniae asylum. Eberhardum hunc iuxta collocabat, atque Imperiale Diadema, ensem, caetera [?] Imperij insignia, Henrico tradi mandabat, veniam [?] ab ipso efflagitabat, at [?] ita naturae legibus satisfecit. Ad hunc ergò modum Imperium à Francis ad Saxones translatum est. Et Francorũ Dux ex Caroli Magni prosapia postremus fuit Eberhardus Conradi frater. Ac tametsi quidem post horum duorum obitum Duces in Francia adhuc alij fuerint, Wirtzburgenses tamen Episcopi summa hic vsi sunt autoritate, ac Duces Franconiae se appellarũt, vs [?] in hac nostra tempora. Monet autem res ipsa vti pauca hic de patria mea memorarem. Episcopus hic vbi sacra peragit in altari nudum sibi ensem praefixum habet, cumq́ue Episcopatum ducatumq́ue adepturus est, ingenti cum exercitu ad vrbem venit, equo desilit, deponit vestimenta, ornamenta [?] insignia, induit [?] penulam fune cinctus, ac capite pedibus [?] nudis Basilicam ingreditur ad Canonicos istic congregatos. Quibus postquam vetera Francorum priuilegia conseruaturum se iurauit, deducitur ad vetustam Episcopi cuiusdam imaginem, admonetur [?] vt istum, cuius imago ea est, imitetur: deinde in sellam suam honorificè collocatur. Vrbs haec peruetusta admodum est, in qua olim Diana ab Germanis colebatur, donec tandem ad Christi fidem sint conuersi, quod contigit anno Christi septingentesimo quadragesimo nono. Dicitur autẽ ciuitas haec multis apud Latinos nominibus: vocat eam Ptolomeus Arctauium, alij Marcopolim, Peapolim, & Herbipolim: Primaria semper Francorum fuit ciuitas, quemadmodum etiam nunc est. Sita autem est amoeniβimè in medio Germaniae, habet [?] arcem eximiam in summo montis cacumine sitam, qualem non videas in Germania similem, non solùm aspectu iucundam, verùm etiam fortissimè aduersus hostes munitam: atque inter hanc arcem ac ciuitatem labitur egregius ille fluuius Moenus, ita tamen vt ciuitas & arx ea ponte coniungantur.