Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

278.

    LVDOVICVS. IIII. Imperium post mortem patris sui Arnolphi adeptus est anno Christi nongentesimo primo. Hic minimè ferens ita subditos suos ab immanibus Hungaris dilaniari, ingentem conscripsit exercitum, pugnauitq́ue cum iis ad Licum fluuium. Cumq́ue pugnatum esset circiter horas septem, victorq́ue Caesar putaretur, fugam Hungari diβimularunt ac nonnulli se abdiderunt. Quare Caesariani istius planè ignari, eos sunt insecuti: sed hi ex insidiis emergentes, Caesarisq́ue exercitum aggreβi victores prostrauerunt. Ipse Caesar etiam, qui victoria antè fuerat potitus, summoperè mirabatur se tam subitò victum, quò & grauius illi inopinatum hoc cesserit infortunium. Hungari autem vt iram explerent suam, maximas vbi [?] calamitates & damna incredibilia Caesaris patrimonio, Bauaris nempè, Sueuis & Francis intulerunt, omnia incendio miserè deuastantes. Quum iam vniuersam propè Germaniam depopulabundi infestassent, magnis copiis Italiam oppresserunt: qua re territi Itali, ignauiam Caesaris incusantes, Berengarium, cuius in praecedenti pagina mentio facta est, Imperatorem extemplò fecerunt. Hic numero centum & quinquaginta millium aduersus Hungaros profectus est. Vt autem pugnam vtrinque aggrederentur, Berengarij exercitus penè omnis caedebatur. Hungari vlterius profecti Taruisium terrasq́ue omnes Venetiam vsque deuastarunt, atque hinc deinceps Paduam. Tum Berengarius vt fauorem sibi Romanorum conciliaret, si eos ab feris istis Barbaris liberasset, magno pacem ab Hungaris redemit, adeò vt ex Italia reuersi sint, postquam cuncta paβim sine delectu caedibus atque incendiis deuastassent. Quapropter Pontifex Lando Berengarium in Caesarem coronauit, qui stemmatis sui originem ducebat
Margin note:

Berengarius in Caesarem coronatur à Pontif.

ab Longobardis Germanis. Eadem ferè tempestate Conradus Ludouici Caesaris frater interficiebat Comitem Badenbergensem. Quod huius frater Adelbertus princeps fortis potensq́ue aegrè ferens, iratum suum animum aduersus Imperium ac Ludouicum Caesarem declarauit. Vt enim fratrem suum vindicaret, occidit fratrem Caesaris: vnde tantae sunt ortae inimicitiae, vt eas nec Princeps, nec Episcopus sedare potuerit. Res quum in bellum excreuisset, saepius ipsum Ludouicus Caesar in arce sua obruere conatus est, sed hunc tandem Adelbertus contra profectus, varias confecit pugnas. Iam verò vbi Adelbertus ad istum modum annos septem rebellem se exhibuisset, ac certus esset Imperator nisi dolo & fraude ipsum minimè superatum iri, Hattonem Episcopum Moguntinensem hac super re consuluit. Hic, vt erat vir promptae calliditatis, illi respondebat vt bono atque ocioso esset animo, se effecturum ad illum vti veniret vltrò: tum operam daret, ne qua via rediret. Atque eo quidem animo Episcopus in arcem venit Badenbergensem, non secus ac si Adelbertum consiliis iuuare voluisset. Multa vltro citroq́ue cum homine locutus, negocia quaedam peruersa correxit atque emendauit, consuluitq́ue vti ad Caesarem sponte veniret, sanctiβimè pollicitus, nollet vellet Imperator, pacem inter ipsos aut conciliaret, aut saluum in arcem reduceret. Isti fraudi fidem adhibuit Adelbertus, orauitq́ue Episcopum vti apud se prandere vellet. Sed quum dolo id recusasset, haud mora vrbem equo egressus est, dextram Adelberti tenens. Cumq́ue vix ad primum lapidem extra oppidum equitassent, ita loqui Episcopus exorsus est: Ah, quoties optamus, quae oblata recusamus! taedet me longi itineris, praesertim cùm ad vesperem declinet dies, nec absque esu diem integrum equitare poβimus. Quod vbi Adelbertus audiuisset nihil mali suspicans, laetus ad Episcopum honorificè se conuertit, obsecrans redire vellet in arcem ac prandere. Atque ita quidem Episcopus cum Adelberto in arcem reuersus est, ratus eo pacto iuramento se solutum, quòd incolumem ipsum in arcem reduxisset. Sumpto autem prandio Adelbertus cum Episcopo caeptum iter ingressus est, qui ipsum Caesari in manus tradidit. Mox coacto iudicio ac coram Principibus, qui istic aderant, morti Adelbertus adiudicatus capite truncatus est. His rebus ita in Germania actis, Ludouicus in Italiam ingenti exercitu contra Berengarium Caesarem profectus est, ac magno ipsum cruore in fugam egit. Verùm quum Ludouicus Veronae ocium ageret, prodita ciuitate per Berengarium vtro [?] lumine captus est. Tum reuersus in Germaniam moerore casus sui infoeliciter periit. Nec multò pòst vniuersa Italia Imperio desciuit, habuit [?] peculiarem Caesarem in annum vs [?] Christi nongentesimum sexagesimum quarquetum. Cùm autem Ludouicus Caesar sine haerede obiisset, Germanici Imperij Principes pariter contendebãt Othonem Saxonum Ducem Caesarem designare. Verùm quia prouectae iam erat aetatis, Conradum Ludouici ex fratre (qui ab Adelberto erat interfectus) nepotem Caesarem creandum consulebat, promittens ipsi ceu collega Imperij omnem suam operam. Succeβit itaq́ue Conradus in Imperio, sed in maiore autoritate erat Otho, vt penes quem Imperij summa reposita erat.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer