Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

276.

    ARNOLPHVS clariβimus ille Princeps Imperium adeptus est anno à Christi natiuitate octingentesimo octuagesimo octauo. Victoria hic vir fuit insignis, dum Imperatoris vice pugnabat, vt in praecedenti pagina ostensum est, atque etiam nihilominus dum ipse Imperator esset. Nam initio principatus sui gentem profugam ac planè inconditam armis deuicit, vt quae relicta erat ex ciuili bello Imperatoris Caroli Calui ac filiorum Regis Germaniae Ludouici, quamq́ue Dux eorum Senebaldus adduxerat cuncta Germaniae loca paβim deuastans: tandem illis regionem Bohemiae adsitam, nunc Marouiam appellatam, inhabitandam conceβit. Non multò autem pòst omni iterum saeuitia Germaniam inuaserunt. Cùm ergo Arnolphi copiae multis grauibusq́ue bellis in Nortmannos ac praedictam gentem gestis plurimùm essent attritae ac penè deletae. Hungarorum praesidia implorare coactus fuit, quorum ope illos subegit, ac tributarios sibi fecit. Caeterum victoria haec non bene succeβit: nam Hungari per vniuersam Germaniam profecti obuium quodque ferro, igne, & laqueo ad Rhenum vsque deuastabant. Durante autem hoc tumultu iterum Nortmanni in Gallia rebellarunt, reuersi [?] ex Gallia etiam Wormatiam ad Rhenum vsque peruenerunt, & hinc Moguntiam, vbi antistitem captum miris cruciatibus interemerunt. Imperium innumeris tum insultibus concutiebatur. In Italia per tumultum Dux Spoletanus Wido ex Longobardis oriundus Caesar creatus est. Proinde Arnolphus cum omnibus copiis aduersus hos probè instructus primùm Hungaros vicit, deinde Nortmannos, quos ad Christi fidem etiam amplectendam compulit. Interea Berengarius Dux Foroiulij multas Italiae ciuitates in contemptum Widonis occupabat, ipsum [?] in extremos Vmbriae fines profligabat. Post haec Berengarius foedus cum Arnolpho percuβit hac conditione, vti alter alterius hostes expugnaret. Pontifex Formosus properè Caesarem in Italiam accersibat, ingens enim tum Romae diβidium ob electionem fuerat Pontificis. Nam & Sergius simul Pontifex creatus erat, sed pulsus est à Formosi fautoribus. Sergius profugerat in Galliam, ac moliebatur praesidio Gallorum Pontificatum consequi. Quare Formosus in subsidium Caesarem vocabat, quo Papatum posset retinere. Interea dum Caesar se parabat, Italia multùm erat anxia. Caesar cum militibus suis Germanis in Italiam venit, ac primo congressu Pergamum vi expugnauit. Ducem eorum Ambrosium suspendio enecauit, atque inde Romam profectus vrbem forti obsidione cinxit, adeoq́ue fame preβit vt in summam eam coarctauerit neceβitatem. Deinde vrbs Pontificis suasu dedita fuit, eamq́ue omni vi ingressus Caesar est, vbi multos sanè potentiβimos supplicio affecit, & ab Pontifice inunctus Caesar coronatus est. Et quum Pontificem in suam dignitatem restituisset, Roma in Widonis regnum profectus idipsum deuastabat, vxorem eius Spoleti obsidebat, quae per scelestum quendam Caesari reddidit potionatum, adeò vt tribus diebus totidemq́ue noctibus continuis dormire debuerit. Post haec statim in Germaniam reuersus in morbum incidit pedicularem. Sic enim vndi [?] ex eius corpore pullulabant pediculi, vt nullo medicamento curari potuerit, misereq́ue Otingiae in patria sua interierit. Quod vbi Hungari intellexissent, Marouianos armis oppresserunt & deleuerunt. Etiam Bauariam inuaserunt, oppida castraq́ue deuastarunt, templa incendio absumpserunt, homines trucidarunt, & vt magis essent caeteris terrori, caesorum sanguinẽ inbiberunt. Ludouicus patri in Imperium succeβit, quem nonnulli huius generis postremum fuisse arbitrantur. Verùm aliud contrà testatur Genealogia haec, quam his subiunximus.
Figure
Type: drawing

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer