274.
CAROLVS .III.
cognomento
CRASSVS,
cum exercitu in Italiam profectus est, anno Christi octingentesimo septuagesimo septimo, vt Pontificem ac Romanos ab obsidione Turcarum liberaret. Profligabat vi ab vrbe Turcas, repurgabatq́ue Siciliam, & Prouincias alias. Tum Imperial. coronam accepit à Pontifice, adeoq́ue hinc Imperium ante finem quadriennij ex Gallia in Germaniam rediit. Quantum profectò cruoris in hisce bellis ciuilibus profusum sit, & quantopere velintegrae Prouinciae sint depopulatae, dici aut scribi vix potest. Reuersus itaq́ue in Germaniam est ad fratres suos Carolus, qui patris Regnum iam administrabant, vt illis distribuerat. Interea (anno nimirum octingentesimo septuagesimo nono) moritur Imperator ac Galliae Rex Ludouicus Balbus, vnde noui de integro motus exorti sunt. Nondum enim aetate adultus erat haeres Regni. Susceperat autem Ludouicus Imperator ex concubina filios tres ac grauidam post se vxorem relinquebat. Quare magnae paβim dissentiones cõcitabantur de administrando Regno, donec Regius filius adolesceret. Bosus frater Reginae plurimùm se Regno implicabat, sed soli praesidebant Ludouici filij spurij, rerumq́ue fauore vulgi potiebantur. Interea peperit Regina filium Regniq́ue haeredem, quem appellabat Carolum Simplicem. Dum [?] Regnum ita in multos partitum administrabatur, Nortmanni irruentes in Galliam, tanta vbi [?] damna intulerunt, quòd coacti sunt Galli praesidia ab Imperatore Carolo Crasso postulare, & quia Prouincia erat seditiosa, ignorabant quem potiβimum implorarent. Imperator igitur vnà cum duobus suis fratribus è Germania in Galliam cum ingenti exercitu profectus, multa fudit Nortmannorum millia. Caeterum Nortmanni rursum auctis copiis, è nauibus prosilientes, Galliam vndecunque aggreβi sunt: iterumq́ue eos Imperator profligauit. Gotfridus Nortmannorum Rex fuga Parisios elapsus est, vbi ipsum Imperator obsedit, tandemq́ue vrbe capta interemit, atque ita vniuersam Prouinciam paci reddidit. Tum verò omnium consensu Carolus Rex Galliae designatus est, inauguratusq́ue in cunctis oppidis. Atque ea demum occasione vniuersam Germaniae, Galliae, & Italiae Monarchiam obtinuit. Verùm suspicans Nortmannos se absente rursum Galliam oppressuros, foedus cum iis percuβit, habitationemq́ue permisit apud alios Nortmannos, qui iam quadraginta annis Aquitaniam incoluerunt, atque ipsam Proninciam de se Normandiam appellarant, quemadmodum dictum est pagina centesima decima quinta, in rebus ab Hlotario gestis. Nec multò sanè pòst ita rerum successu elatus est, itaq́ue communi sensu priuatus, vt quotidie inceptaret, quae nemini placebant. Ac praecipuè quidem Zelotypus fuit supra quam credi posset in vxorem, quae tamen mulier erat verecunda, proba, atque honesta. Hanc rem habuisse dicebat cum Episcopo, qui vir habitus erat probus, irreprehensibilis, atque Imperatoris Cancellarius. Hoc vitio ita agitabatur, vt coniugem suam ab se in monasterium abdicarit. Hac occasione Imperator adeò vnicuique inuisus est, vt priuato Imperio Arnolphus fratris sui Carolomanni filius Rex Bauariae in eius vicem sit substitutus. Quanquam verò Nortmanni iam antè ad obsequium domiti fuerant, nunc rursum paulò audaciores effecti sunt, vt post motum Imperatorem multò alacriores expeditionem parauerint, quàm vnquam aliàs. Inuadebant Campaniam, Burgundiam, & Lotharingiam, multos [?] paβim occidebant, tametsi quidem non absque illorum grauiβima clade. Sed tam erant numero fortes, quòd etiam multi indies per mare Germanicum ad eos accedebant, vt difficilè erat iis resistere. In hac expeditione vetustiβimum illud oppidum Troiam incendio absumpsere, deinde Tolam & Verdum inuasere, ac tandem etiam prope Leodium multos interimere. Mox Arnolphus in Franconiam inferiorem aduersus Nortmannos profectus est, hostes [?] apud flumen Tiliam pedes aggreβus, ita penè omnes prostrauit, vt pauci euadere potuerunt. Residui autem per Flandriam rursus ad mare fugerunt, atque ita ea tempestate Galliam omnino deseruerunt, postquam plurima in ea confecissent damna. Ob hanc sanè victoriam Arnolphus apud omnes fidus gratus [?] habitus est. Salutabatur item honorificè, donabatur [?] ex omnibus Germaniae atque Italiae Prouinciis. Creassent praeterea lubentiβimè Occidentales Franci Regem Arnolphum, si hoc voluisset admittere. Verùm haud ignarus Carolum Simplicem Ludouici Balbi filium etiamnum superesse, illi [?] sanguinis ac stemmatis ergò, vniuersam Galliam, quae hos etiam complectebatur deberi, gratias iis habuit. Sed noluerunt hi aetatem Regis sui expectare, quare praesidem suum Wichardum Comitem sibi crearunt. Hic cum fratre suo Lupoldo fortiβimam construebat ciuitatem, appellabat [?] eam de nomine filij sui Gelriam, vnde & populi deinceps relicto Francorum nomine dicti sunt. Gelriacus filius dicti Wichardi his postea praefuit, atque ab eo tempore in posterum semper à Gallia fuerunt separati, qui tamen veri ac primi fuerunt Franci, & ex quibus Franci in Germaniam & Galliam prouenerunt, vt dictum est pagina quadragesima octaua in M. Postumo. Imperator vbi anno Imperio fuerat orbatus, obiit, atque in eius locum succeβit Arnolphus.