Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

272.

    CAROLVS .II. cognomento CALVVS Rex Franciae Romam venit anno Christi octingentesimo septuagesimo sexto, simulatq; audiisset obitum Caesaris, tantumq́; egit apud Pontificem Ioannem .IX. vt quamprimùm ab eodem Imperator designatus, vnctus publicatusq́; sit. Iam verò machinabatur Romanus Pontifex Imperij Maiestatem à Germanis ad Gallos transferre: verùm re cognita Ludouico Regi Germanico ac huius Caroli fratri ferre id planè noluit. Tum Imperator comminabatur tam innumerabiles hostium copias trans Rhenum se ducturum, vt vel ab equis exhausto Rheno exercitus siccis pedibus posset transire. Ludouicus collectis duobus exercitib. mittebat filium suum natu minimum Carlomannũ Regem Bauariae cum exercitu vno per Alpes in Longobardiam, vt Caroli Calui propositum inhiberet: cum altero autem exercitu ipse cum duobus filiis Carolo Crasso & Ludouico (quem Regem Francorum fecerat) compendiosiori via trans Rhenum profectus est in Franciã, vt fratri obicem obijciat, ac deinde opportuno tempore in Italiam pergat. Ludouicus vir erat senex, debilis, & qui in superiorib. bellis ciuilibus grauiter fuerat vulneratus, quare solus profectus in bellum est, vel propter suam autoritatem vel propter liberos suos. Carolus Caluus tametsi haud ignarus fratrem non ita subitò instructum fore, ac depopulaturũ suas regiones, non destitit tamẽ orare & blandiri, donec Imperatorium diadema à Pontifice impetrasset. Pontifex nulla decreti ratione habita, quo nullus Princeps Francicus Imperator creari poterat, ipsum Caesarem inunxit ac coronauit. Quo facto Imperator confestim Roma in Regnũ suum iter flexit, ac dolo in Franciam repedauit. Hîc exercitus conscripsit è diuersis nationibus, videlicet Nortmannos, Picardos, Anglos, Gothos, ac plures alios, parauitq́; se ad expeditionem quinquaginta instructus Gallorum millibus. Ac fugato fratre Ludouico profectus Francofordiam aduersa laborare coepit valetudine, atque obiit. Mox vt haec Carolus accepisset, ingenti cum exercitu Aquisgranum profectus est, eo certè animo, vti vniuersam Regionẽ ad Rhenum ab imo ad summum vsq; populabundus deperderet, quod vtique fecit. Vbi verò Coloniam venit, deliberauit se Ludouici filius, nec ita patriam suam perditum ire pati voluit, sed hunc contra arma extemplò mouit, nec vndecunq; illi defuêre praesidia. Caesar Coloniam liquit atque vlterius profectus est, sperans omnia se vastaturum. Cùm iam copiae vtrinq; se mutuò congrederentur, pugna habita est non procul ab Andernaco ad Rhenum, in qua vniuersa penè Galliae nobilitas interiit, Caesarq́ue in turpem fugam actus est. Nam in Italiam vsq; profugũ tres Ludouici filij ipsum ingenti exercitu insecuti sunt, pugnatumq́; saeuiβimè. Caesar in Alpibus antra paβim occupare conabatur, at frustra, Germani enim quocunq; irrumpebant, idq́; eo animo vti aut vincerentur, aut Caesarem interficerent. Tantum Caesaris insaniae stomachabantur, & quod ius fasq́; esset, extinxerat, ac magna clade Imperium illis eripere molitus fuerat. Cognita hac fama Caesar ex moerore morbo Mantuae correptus Sedechiam Iudaeum Medicum ad se accersiuit, qui toxicũ illi pro antidoto porrexit, vt miserabili hac calamitate semel Orbis liberaretur. Sed nequic [?] haec quidem omnia. Nam Pontifex audita morte Caesaris Ludouicum Balbum huius filium Romae Caesarem publicauit. Sed Germani Romam profecti Pontificem
Margin note:

Ludouicus Balbus in Caesarem creatus.

cõpraehenderunt, ac Carolum Crassum Imperio praeficere voluerunt. Deinde Pontifex fuga in Galliam elapsus Ludouicum Balbum Caesarem creauit. In hoc sanè tumultu Turcae rursum in Italiam irruperunt, cunctaq́ue paβim caedibus ac rapinis oppleuerunt. Pòst Gallia ab Nortmannis obruebatur, adeò vt deinceps diuisa fuerit. Cùm itaq́ue Italia ad istum modum ab Turcis coarctaretur, Romani è Gallia Pontificem in Italiam receperunt. Cumq́ue subsidiis iam maximè aduersus Turcas indigerent, ita Imperator Ludouicus Balbus in Gallia circa hostes occupabatur, vt Italiae subsidio esse non poterat, vnde inuidiae ac mali quamplurimum posteà exortum est. Tum Pontifex neceβitate coactus Germanicos Reges implorabat, vt Italiae subsidio venirent, coronaret Caesarem quem vellent. Tum ad expeditionem se parauit Carolus Crassus cum ingenti militum multitudine.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer