268.
HLOTARIVS
qui Rex erat constitutus vt Italiam ab impetu Turcarum defenderet, tantos ipse concitabat tumultus, vt aduersus hunc velut Turcam aut Saracenũ sese pater in Italiam parauerit. Templa quippe paβim diripiebat, profligabatq́; cunctos religiosos. Turcae inuadebant Romã, atq; ex Basilica Diui Petri stabulum sibi cõficiebat equorum, gestum id ita est post Christũ natum anno octingentesimo trigesimo quarto. Iam verò vbi Turcae intellexissent, Guidonem Marchionem Cisalpinensem cum Longobardis aduersus se expeditionẽ parare, vniuersam Romam omnino spoliarunt,
Margin note:
Roma ab Tursis spoliata.
vastaruntq́; Tusciam, & quicquid circa Romam situm erat, cuncta caedibus atque incendiis. Mox Tarentum, Apuliam, Siciliam aggreβi sunt, & post [?] multa his intulissent damna, nauesq́; spoliis onerassent, properè aufugerũt, priusquã Italiae quisquã auxilio venire potuit. Quidam tamen narrant, Guidonem multo sanguine, multaq́; Christianorũ clade eos ex Italia profligasse. Hlotarius nihil horum pensi habebat, sed indies magis magisq́; furebat, atque in sua viscera truculentius saeuiebat. Filiam patrui sui sororem Bernardi trucidatã in vasculum condidit, & in fluuium Ararim coniecit. Nonnullos ex cognatis suis, quòd ipsum arguerant, interfici iubebat. Hludouicus senior Imperator duos alios ad se filios accersebat, Pipinum videlicet & Ludouicum, proficiscebaturq́; cum exercitu aduersus filium suum Hlotarium iuniorem Imperatorẽ in Italiam. Hlotarius verò ingentẽ patris videns multitudinẽ, ignosci sibi obsecrabat, & post [?] illi iterum iurasset, Rex Italiae permansit. Nec multò pòst moritur Pipinus. Cumq́; Hludouicus senior Imperator huius Regnũ ad se recipere decreuerat, eius alter filius Ludouicus Sueuiam ingressus, patri militari manu restitit, & quum pater ab Aquisgrano Moguntiam venisset, morbo correptus est. Tentoria istic sua figi mandabat, atq; in eam incidebat infirmitatem, vt quadraginta diebus neq; ederit, neq; biberit. Interea condonabat filio suo Ludouico tumultũ quem excitauerat, itidem & Hlotario, cui praesenti cuncta Imperij insignia tradebat, obsecrans vti cum coniuge sua ac filio Carolo Caluo amicè deinceps agere vellet. Atq; ita quidem magnis cruciatibus interiit. Confestim verò dissentio Regni causa inter fratres coorta est. Imperator Hlotarius aequali iure vti volebat, nec permittebat Carolum Caluum Regni fore participem, volebatq́; etiam Ludouicum exhaeredare. Fratres itaq́; tanto inter se conflictu congreβi sunt, quantum nun [?] apud Francos aliàs fuisse testantur historici. Victores fuerunt Ludouicus & Carolus Caluus, sed non sine clade suorum. Hlotarius Aquisgranũ fuga elapsus est, indeq́; à fratribus propulsus Viennam Austriae, quò & fratres cum exercitu ipsum insecuti sunt. Multi sanè Principes atq; Episcopi, imò & Pontifex ipse Sergius Secundus hac re fuerunt solicitati, & cùm in gratiam tandem essent redacti, Imperium inter se diuiserunt: Hlotarius cum Imperiali nomine Italiam retinuit, Ludouicus Rex diceretur Germanicus, Carolus deniq; Caluus vniuersam Galliam in Haereditaria transactione poβideret, Rhenusq́; Germaniam ab Gallia diuideret. In luctuosis hisce bellis, quae inter sese confecerunt fratres, ceciderunt hominũ bis centum millia. In hac verò calamitate rursum Turcae magnis copiis Italiam vndiq; ac Siciliam inuaserunt. Ab Turcis Constantinopolitanorũ ac Venetorũ triremes in fundum actae fuerunt supra sexaginta. Tum iidem ciuitatem aggreβi ceperunt, spoliarunt, atq; incendio conflagrarunt. Postremò Italiam deserentes, profecti sunt in Illyrium ac Sclauoniam. Hîc ceperunt Ragusium, ac ciuitates multas alias, tantumq́ue damni intulerunt, vt aliqui dixerint, Christianũ nomen planè fuisse interiturum, nisi mare nobis tandem suppetias tulisset Turcasq́; cum spoliis absorbuisset. Interea temporis inuadebant Aquitaniam Nortmanni, cunctaq́; depopulabantur, & quia nullus erat, qui resisteret, proficiscebantur per vniuersam Galliam, Geldriam, Hollandiam, Zelandiam, redibantq́; per Flandriam ac Picardiam in Aquitaniam. Hic sedem fecerunt, appellaruntq́; eam Nortmandiam. Et quidem quòd Carolo Caluo Gallia cõtigisset, voluit hinc Nortmannos expellere: Verùm haudquaquam potuit, atq; ideo ab eo tempore Nortmanni in Aquitania manserunt. Carolus verò Caluus vel quinquennio aduersus Angliam bella geβit, donec tandem & sibi subegisset.