264.
CAROLVS MAGNVS
potentiβimus ille Francorum in Germania ac Francia Rex, quòd aduersus Leonem Pontificem tumultus Romani concitauerant, Romam ipse profectus est. Iam verò vbi istic Natale festum celebraret, factum est cùm ad sacra properaret, quae eo festo perficiuntur, seq́ue cognosceret peccatorem, at [?] à precibus suis resurgeret, ac nihil tale quippiam expectaret, ipsi coronam Pontifex Leo imposuit, at [?] alta voce Imperatorem Romanũ publicauit. Confestim vniuersus populus Romanus, qui eo Festo maximè erat congregatus, incredibili laetitia acclamauit:
CAROLO AVGVSTO A DEO CORONATO, MAGNO ET PACIFICO IMPERATORI ROMANORVM VITA ET VICTORIA.
Post hanc acclamationem à Pontifice inunctus est, ac iuxta veterem consuetudinem se Pontifex Caesari flexit humiliauitq́ue, ac sublato cognomento Patricij, appellauit ipsum
MAGNVM IMPERATOREM AVGVSTVM.
Factum autem id ita est praedicto die, anno post natum Christum octingentesimo primo: ab Roma verò condita millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo. Postquam Carolus iam Francorum rebus annis triginta tribus praefuisset, comitia coacta fuerunt in eos qui in Pontificẽ commiserant, ac iuxta Romanorum decreta capite fuerunt condemnati: verùm Pontifex ex sua clementia pro his supplex orauit, nequid in vita aut corpore detrimenti paterentur. Vbi iam Carolus Longobardos in vniuersa Italia subegisset, & ad pacem compulisset, in Germaniam reuersus est, sellamq́ue Imperatoriam fixit Aquisgrani. Hinc paβim per vniuersam Europam ingentem militum multitudinem misit, ac cuncta prosperè suo Imperio subiecit. Nihilominus suum cuique nationi permisit Principem praeter Longobardos in Italia: Nam filium suum Pipinum vniuersae Italiae Regem praefecerat. Habebat praeterea & alios duos filios, Carolum, & Hludouicum, horum Carolus multa fortia [?] bella patris nomine absoluerat, ac non multò pòst obiit: sed Hludouicum consortem sibi Imperij fecit. Vsqueadeo enim liberos suos adamauit, vt beatum se verè arbitraretur, quòd sibi cohabitabant, atque ideo nullos matrimonio elocabat dum viueret. Filiae eius serica pensa ducebant, lanamq́ue praeparabant, at [?] acu artificiosè pingebant. Complures matronas Nobiles in Aula sua alebat, eas [?] secum quocun [?] proficisceretur conuehebat, nec vnquam sine his aut prandebat, aut coenabat. Augustinum sibi ac sacras literas quotidie in mensa praelegi curabat. Nullum non scientiae genus discere affectabat. Astronomiae, Geometriae, Arithmeticae, Musices, at [?] aliarum artium erat peritiβimus : in orationibus habendis copiosus, elegans, ornatus, at [?] eloquens. Balneis ac venandi studio plurimùm se oblectabat. Amabat item plurimùm thermas illas naturales, quamobrem Imperialem suam Aulam esse voluit Aquisgrani. In hac vrbe operosiβimum sanè templum struxit. Ita erat omnibus imaginum ornamentis, ceremoniis, atque officio diuino semper addictus, vt in templo sacras lectiones ipse cantauerit, psalmosq́ue vnà cum sacerdotibus modulatus fuerit, & omni se officio diuino facilè accommodauerit. Et quanquam natione erat Germanus, semper [?] Germanica lingua vsus sit, dicendo tamen Latinè disertiβimus fuit, nec Graecae linguae omnino ignarus, adeò vt ipse legatos Graecos audiuerit, & Graecè respõderit. Miβi enim erant ad ipsum legati Regis Persarum cum muneribus huiusmodi, nimirum cum Regio tentorio magnificentiβimo, ac tribus coloris diuersi aliis magnificè artificioseq́ue ex serico confectis. Praeterea cum innumeris ornamentis sericis, balsamo, aliisq́ue vnguentis salutaribus, atque horologio operosiβimè ex auro atque aere confecto. Mittebant item perditi Imperatores Constantinopolitani tres quatuórue continui salutem (nihil enim his ferè aliud relictum erat) per literas se illi subijcientes, nihilq́ue aliud flagitare profitentes, quàm eius gratiam & fauorem. Caeterum omnes Christianos Reges in omnibus Prouinciis obsecrabat, vti pacem conseruarent, quod vtique factum est. Nam metus atque amor, quem de illo cuncti susceperant, per vniuersum orbem sese diffundebat, exceptis Turcis siue Saracenis, quos pugnis herclè cruentiβimis saepenumerò subegit, damnoq́ue vix recuperabili affecit. Odiosum sanè foret omnia eius bella hîc recensere. Aduersus Hunos bella mouit annis octo, in quibus penè omnes euersi fuerunt. Interea temporis Bohemiam quoque cepit, ac Regem Lechon interemit. Grauia, innumeraq́ue bella aduersus Danos, Nortmannos, Frisios, atque Anglos geβit. Postremò omnium nationum iura ac constitutiones in vnum volumen congeβit, mutatis correctisq́ue plurimis. In vniuersa Europa sanctiβimam semper iustitiam diligenter obseruabat. Quater in vita Romam profectus est. Postremam profectionem suscepit nomine Pontificis Leonis (cui oculos Romani effoderant, ac linguam praeciderant, & qui ad ipsum in Germaniam confugerat) vt hunc in sedem Apostolicam restitueret. Cùm iam Pontifex atque Imperator Romam properabant, obuiam his Romani cum sacerdotibus ad pontem Miluium ingenti pompa procedebant, ac Romam Cymbalis, Cytharis, atque id genus instrumentis inducebantur. Proinde Imperator hanc saeuitiam non passus est inultam: Nam eodem die obtruncati fuerunt ex praecipuis trecenti. Deinde quatuor annis continuis febri grauiter confectus, Aquisgrani felix ad superos migrauit, atque huius nomine caeteri deinceps Romanorum Imperatores in hac ciuitate Imperij diadema suscipere debent.