262.
CONSTANTINVS
cum matre
HIRENA
Orientalis Imperij administrationẽ sortitus est in annum salutis septingentesimum octuagesimum primum. Confestim autẽ Hirena conuentu trecentorum & triginta Antistitum Niceae indicto septimam Synodum celebrari iuβit. Hîc damnabantur εἰκονόμαχοι & imaginum corruptores, censebanturq́ue omnes haeretici, abnegata interim superiori Synodo. Hîc, inquam, templis Diuisq́ue suae restitutae sunt imagines. Conclusum quippè erat, sacrarum literarum imagines laicorum esse literas. Tum Hirena templis suas reddidit imagines, fidemq́ue Romanam adeoq́ue Catholicam vi in Oriente quantum potuit tutata est, quemadmodum in Occidente Francorum Rex Carolus. Mox item cadauer Constantini insignis illius εἰκονομάχου, patrisq́ue soceri sui Leonis, atque huius Constantini aui effodi curauit & comburi, cineresq́ue in mare proiecit, quòd imagines perdiderat atque impiè aboleuerat. Quod sanè aegrè ferens Constantinus iam adultus, matrem haud amplius passus Imperio deiecit, templisq́ue rursum suas imagines detraxit tanquam idololatriam intolerabilem. Decreuerat autem multos excaecare Christianos (quae res ipsum maximè oblectabat) pluresq́ue interficere. Cùm iam nouam electionem Constantinopolitani clàm moliebantur, atque in Nicephorum defuncti Leonis fratrem suffragia multorum tacitè inclinabant, non multò pòst ipsa conspiratio Constantino cognita fuit, qui compraehensum captumq́ue Nicephorum oculorum & linguae vsu priuabat. Id autem populo adeò displicuit, vt Hirenam matrem in Imperium restituerint. Haec captum filium in carcerem detrusit, Nicephorumq́ue liberauit. Tum Senatu populoq́ue congregato decreuerunt, haud velle se à muliere sola Imperari, adeoq́ue Imperatorem è carcere reuocandum, vt vnà imperaret. Verùm quum rursus se omnibus flagitiis inquinabat, imagines & contemnebat & comburebat, oculis vnumquenque ferè indies priuabat, multosq́ue leui de causa exilio puniebat: mox mater hinc rerum sola potita filium secundò captum excaecauit, vitamq́ue caecus in carcere finiit. Haec autem Hirena ita supra captum muliebrem prudentiβimè cum populo egit atque imperauit, vt summa cum laude omnium in Imperio permanserit. Ab illo tempore deinceps cum Pontifice Leone .III. egit, vt eius opera potentiβimo Francorum Regi Carolo posset nubere, Imperatorem enim ipsum faceret, idq́ue sedulò operam daret quò Imperium Romanum iam Orientale, in Occidentem ad Carolum deueniret. Nec mora Pontifex precibus Hirenae legatum suum hac de re ad Carolum misit. Quod vt Nicephorus intellexisset, magnam profectò quantumlibet caecus elinguisq́ue excitauit Constantinopoli seditionem, ita vt Hirenam Reginam compraehensam in perpetuos carceres detruserit, Imperiumq́; ad se vi traxerit, anno Christi octingentesimo secundo. Proinde quum hac tempestate regnum Occidentale Imperiumq́ue Romanum atque omnis Caesarei nominis maiestas opera Pontificis ad Carolum Francorum regem deuenerit, consultò hîc praetermittemus Imperatores Graecos, qui adhuc fuerunt circiter triginta quinque, donec Constantinopolis à nefariis Turcis sit capta in annum salutis millesimum quadringentesimum quinquagesimum tertium. Neque enim tum latius Imperium Constantinopoli patebat, itaq́ue infoeliciter deinceps imperarunt vt eorum vix vlla extet memoria. Sub haec tempora Turcae, quos antè Tartaros ac Saracenos appellauimus, totam Asiam, Orientem atque hinc Africam subegerunt. Sed in Occidente, quòd Imperium Romanum in Principes Germanos iam translatum esset, potentiores certè effecti sunt. Occasionem verò, qua Romanum Imperium ad Germanos deuenerit, abundè supra à .CVI. pagina ad hunc vsque locum diximus: sed quemadmodum istud Carolus primò adeptus sit, mox dicetur in sequentibus.