258.
CONSTANTINVS
Leonis filius post obitum patris Orientalis Imperij administrationem in se suscepit, anno Christi septingentesimo quadragesimo secundo. Is planè scelestiβimus non solùm patris impietatem reddidit, sed maiore etiam scelere se modis omnibus contaminauit. Decreta constitutionesq́ue Sanctorum patrum quantum potuit contempsit. Ac imprimis quidem à Christo discedens, postquam Diuorum imagines paβim aboleuisset, ac Patriarcham qui huic se opponebat, è medio sustulisset, & Nicetam hominem eiusdem sceleris conscium in Patriarchae locum substituisset, sepenumero ipsum vxor, vt quae pia magis, impietatis suae arguit: praeterea & Pontifex Romanus legatos suos ad ipsum misit, vt aut flagitia sua omitteret, aut censuram expectaret: verùm nihil monita apud ipsum honesta potuerunt. Sabinum Bulgarorum Regem in gratiam recepit, aduersus quem paulò antè bella gesserat, idq́ue hac conditione, vt imagines item in suo Regno aboleret ac combureret. Quodcunque decretum Constantinus promulgabat, id contrà eius vxor abrogabat: persequebantur sese mutuò velut hostes infestiβimi: nec hinc sanè melior efficiebatur, sed deterior magis ac magis. Depopulabatur Templa ac Monasteria, Christianosq́ue multos trucidabat. Appellabatur autem Graecè Copronymus, quòd infans baptismi lauacro admotus mediis sacris alimoniae excremento aquam baptismalem polluerat. Oblectabat se incantamentis ac nefariis sacrificiis cum inuocatione daemonum, quibus adeò erat deditus, vt hinc posteà coeperit delirare. Et quidem dum his rebus aliisq́ue infandis occuparetur magis quàm Reipublicae administratione, Tartari exciti, gens sanè Scytica ad Arctum inter Riphaeos sita, ex
Margin note:
Turcicae infandae gẽtis origo.
ostiis Caucasi montis egreβi sunt, ac Saracenos siue Mahometicos in Asia oppresserunt, rati meliorem se regionem alicubi inuasuros. Quare primùm superarunt Saracenos in Persia, Arabia, Armenia, Cappadocia, &c. Quemadmodũ verò cum Saracenis vniti fidem illorum amplexi sint, & quemadmodum minima scintilla immensum ex se rogum excitauerit, cuiusmodi Orbis non habet alium, mox audies. Erat autem multitudo vaga, incondita, nemini vtilis, scelesta, omni spurcitie ac libidine inquinata, quae in suis se Prouinciis algore ac perpetuis tenebris propè inhabitabilibus continere non potuit. Hi igitur sedibus suis vagi dispalatiq́ue latrocinantes potius quàm belligerantes eruperunt. Quae res Romanae Monarchiae certiβimum praebuit exitium. Nec hodie etiamnum arrodere Imperium cessant, quò & residua mundi parte Europa nos priuent. Regnum hoc Turcicum, Tartarorum, seu Saracenorum, plenum terroris in sacris literis describitur, ne nesciremus hoc Satanae Regnum esse, & cuius potentia atque successu non absterreremur à Christo ad Mahometicã impietatem deficientes. Ezechiel & Ioannes appellant populum hunc
GOG & MAGOG.
Gog tentorium vocatur, & Magog populus est extra tentoria: nam Tartari habitant in tentoriis. Et apertè scribit Ezechiel permisisse Deum augeri potentia Gog propter peccata populi. Methodius autem ait Gog & Magog vltra Caspios montes, hoc est, Caucasum, conclusos fuisse, & vulpem illis meatum facturam esse. Vulpes haec Mahometes est, nam per legem Mahometicam prouocati potentes facti sunt, & dominari coeperunt. Dicebat enim Mahomet, populum suum Deo gratum esse, atque adeò ad quem benedictionis promiβio pertineret, & dominarentur in toto Orbe. De principio autem huius Mahometis lege paginam nonagesimam septimam & nonagesimam octauam huiusce libri. Postquam diu Constantinus arctè Imperium administrasset, vindicta diuina ictus intolerabili aestu consumptus exclamauit, Viuus inextinguibili igne accendor, discruciorq́ue. Haeretico Patriarchae ciborum excrementa ore erumpebant.