Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

230.

    IVSTINVS, qui etiam à teneris annis armentarius suibus agendis operam dedisset, Orientale Imperium suscepit anno Christi quingentesimo sexagesimo quinto. Hic Iustiniano planè erat diβimilis, improbus, tenax, praedator, veterum Consiliariorum expulsor, tandem etiam (vt summatim dicam) Dei pariter hominumq́; inimicus. Pauperes medullitus exugebat, Senatus amicos bonis spoliabat, cistas ferreas sibi confici curabat, in quas aurum illud argentumq́ue conueheret, quod à misera plebecula per fas & nefas vndique corradebat. Deniq; tanta captus fuit habendi cupiditate, vt mentis impos in furorem inciderit. Quare eius vxor Sophia Imperij gubernacula administrare debuit. Hac tempestate Narses Vrbis Praefectus (quem Exarchum nominabant) Totilam Gothorum Regem bello deuicit, Gothosq́; ita omnes Italia non sine ingenti cruore expulit. Quo facto Romam hic recuperauit, ipsamq́ ad pristinam formam aedificiis coepit instaurare. Atque is quidem exitus fuit regni Gothici apud Italos: profectiq́ue hinc sunt in Hispaniam ad Gothos alios, vbi potentiores effecti ad haec nostra vsq; tempora perdurarunt. Narses etiam Bucellinum Francorum ducem (qui ab Rege Galliae erat subornatus vt Italiam inuaderet) interemit, ac Sindoaldum Brendorum Regem (qui ex Hunorum stirpe, quos Odoacer in Italiam duxerat, solus adhuc supererat) cepit, captumq́; ex alta trabe suspendit. Postquam triennio iam Romae Narses imperasset, Sophia Iustini vxor eò adulatorum ac seditiosorum ciuium instinctibus persuasa fuit, vt Narsetem contumeliose domum reuocarit, idq́; hoc pacto: Scripsit vt ad pensa muliebre opus rediret. Tum Narses respondebat aptaturum se illi pensum eiusmodi, quod dum viueret, absoluere haud posset. Hinc indignatus legatos misit ad Gothos (qui in Saxonia, Austria, ac Sueuia annis habitarant centum, & quorum auxilio delendis Gothis ac Totila antè vsus fuerat) eosq́ue in Italiam accersiuit. Hi cum vxoribus & liberis expediti quum in Alpes conscendissent atq; Italiam procul conspexissent, vxorum capillos à capite ad genua religarunt, galeisq́; impositis arma iis in manus suppeditarunt,
Margin note:

Longobardi vnde sic appellati.

atq; vt hostibus terrorẽ incuterent, copias suas istiusmodi fraude auxerunt. Vt ergo in Italiam sese dimisissent (tanta autem se multitudine praecipitarunt, vt ad apium examen fuerant cõparandi) vulgò ab Italis mixta lingua Longobardi sunt appellati ob comae prolixitatem, quae instar barbae mulieribus ad genua dependebat. Atque ita quidem per Sirmium ac Venetorum Prouincias profecti, primò Insubriam vi inuadebant, atque omnes deinde ciuitates Galliae Cisalpinae ab Bononia ad Papiam vsque. Rex verò horum Albinus sedem suam figebat Mediolani, ipsaq́ue Regio ab his appellabatur Longobardia. Post triennium Alboinus regiam sellam transferebat Veronam, occupabatq́; totam Hetruriam ac Tusciam vsque ad portas Vrbis Romae. Longinus quispiam, qui ad resistendum Narseti & Longobardis missus erat, agebat Rauennae, seq́ue Exarchum faciebat.
Margin note:

Exarchatus dignitas.

Haec enim dignitas his temporibus recens originem cepit, cûm Roma, Imperiumq́; Occidentale nullum habebat Caesarem. Proinde tum omnem Roma perdebat magnificentiam, plurimumq́; annis centum sexaginta, dum Exarchatus hic vrgebat, variis tyrannicis Exarchis cõcussa vexabatur, idq́; adeò, vt ciues saepius vrbem linquere, ac feris inhabitandam deserere fuerint coacti. Exarchus hic aulam suam alebat Rauennae, nec vnquam proficiscebatur Romam, quam vt caeteras ciuitates censebat. Quo factum est, vt amplitudo Romana vsque ad Carolum Magnum, Ducatus tantum atq; is quidem sub Exarcho Rauennae sit appellatus. Interea Iustinus podagra grauiter laborare coepit, quamobrem Senatum & Patriarcham ad se conuocauit: ac Tiberium, qui praefectus erat vigilum in Caesarem adoptauit, vsusq́ue est oratione huiusmodi: En fili Deus tecum egit optimè, Imperium hoc tibi tradidit, quod vt te Deus honestet, tibi sit honori: nec in deliciis habeas sanguinem fundere, né ue malum malo rependas. Nequicia in hostes mei similis ne esto. Vestes hae caue te superbum reddant, vt mihi accidit. Memineris semper qui fueris anteà. Hi omnes tui sunt filij ac famuli, hos cùm inspexeris, eos te inspexisse credito, quibus Respublica curae est. Atque ita quidem obiit.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer