Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

226.

    IVSTINVS post natum Christum anno quingentesimo decimo nono, à militibus Constantinopoli Imperator electus est, quum mortuo Anastasio ad Senatum properaret. Erat autem hic adeò ignobilis, vt suum custos ac deinde boum fuerit. Tandem ad militiam se contulit, in qua tam promptè tamq́ue fortiter versatus est, vt ad extremum princeps Ordinis effectus sit. Hac verò vsus calliditate Imperium adeptus est: Amantius vir sanè ditiβimus ad eum venit magnam vim pecuniarum secum ferens, orauitq́ue, vt eam in toto exercitu ductoribus & militibus praecipuis partiretur, ac promisit insuper ei multa, si se Imperatorem milites legissent. Iustinus accepit pecuniam non ad votum Amantij, sed suum, atque ipse pro se suffragia cautè emit, vt ipsum Imperatorem legerint. Amantius omnem mouebat lapidem id ipsum callidè vlciscendi, parabatq́ue Principi insidias. Quod vt Iustinus accepisset, ipsum cum sociis suis interfici iuβit. Iustinus hic Christianae religionis erat obseruantiβimus, omnemq́ue comprimis operam dabat, vt Arrianorum nomen radicitus extirparet, ac Constantinopoli pelleret. Quod Theodericus Gothorum Rex summoperè contemnens, hac de causa Boëtium & Symmachum cum iis omnibus, qui aduersus Arrium stabant, in exilium Roma exegit. Deinde Ioannem Pontificem Maximum ea tempestate ad Iustinum misit, qui nunciaret vti Arrianis sua templa restitueret, sin nollet, gladio se omnes in Italia Christianos interempturum, idq́ue adeò vt vel infans in matris vtero eius nomine plectendus sit. Interea dum legatus etiamnum in itinere esset, Boëtium ac Symmachum ferro truncare iuβit. Cumq́ue Pontifex rediisset, in carcere ipsum fame consumpsit, non obstante tamen, quod Iustinus eius votis satisfecisset. Verebatur enim, ne Romam, Imperiumq́ue vniuersum aut dolo, aut vi ad se raperent, cùm optimè inter sese conuenirent. Sub id temporis quum Alaricus, qui in Hispania Gothis praeerat, à Francis in bello fuisset interemptus, Theodericus in Vasconia per Hibbam vno tempore supra triginta Francorũ millia fudit, ac Thiodem Equitem post Alarici obitum tutorẽ & praesidem Almarici nepotis sui constituit. Haud multo tempore pòst naturali morte occubuit anno principatus sui trigesimo octauo. Post ipsum autem Gothorũ Imperium in Italia Athalaricus eius ex filia nepos obtinuit. Iustinus vbi Theoderici saeuitiam in Pontifice aliisq́ue accepisset, dolore ac senio consumptus Iustiniano sororis suae filio Imperium tradidit. Erat autem hic vir acutus, peritus, consiliis promptus, verus, atque in iudiciis oppidò quàm iustus. Hac sanè tempestate Imperij gloria aliquantulum fuit ampliata: habebat siquidem principes duos longè prudentiβimos fortiβimosq́ue, Belisarium & Narsetem, qui multa ac praeclara facinora commiserunt. Primùm enim Persas aggressus Belisarius deuicit, atque Imperatoris permissu Constantinopolim triumphans reuersus est. Pòst mittebatur in Africam nonaginta & sex annis à Vandalis occupatam, vt eam recuperaret. Ingentem hîc hominum multitudinem fudit, regem eorum captum Constantinopolim misit, deinde & Carthaginem atque vniuersam Prouinciam Imperio restituit. Intereà Iustinus senior Imperator obiit, postquam Iustinianus cum eo Imperium administrasset mensibus quatuor.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer