Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

206.

    VALENTINIANVS secundo rerum successu, victoria [?] , quam cum genero suo fuerat adeptus, supra quàm credi poβit sese extulit. Corrumpebat autem ipsum inficiebat [?] Arriana haeresi mater Iustina, cuius sese hostes perpetuos atque acerrimos eius pater Valentinianus ac frater Gratianus fuerant profeβi. Clarissimum Ecclesiae doctorem Ambrosium maximoperè persecutus est, qui apud fratrem Gratianum vel quantiuis precij fuerat. Vt enim Ambrosius Mediolanensium Pontifex erat constitutus, tota sese Italia ad Christianã fidem extemplò conuertit. Nec verò Valentinianus fratre superstite Christianos apertè persequi fuit ausus, sed post eius obitum raptim Mediolanum cum matre contendit, saltem vt Episcopum infestaret, damnaret [?] . Quare iussus vti ab Ecclesia discederet, his ita respondit: Neutiquam id mea voluntate fecero, ne lupis oues meas permittere aut deserere videar: si libet me potius occidite, libens enim hoc in loco moriar. Ab his autem temporibus Romanae Monarchiae deuastatio primò originem cepit. Nam Gothi, quum ab Hunnis bello superati profligati [?] essent, ipsi inter se discordes ac seditiosi effecti, sese mutuo praeliis lacessere coeperunt: altera quippè pars Fridegernum, altera Athalaricum Regem sibi eligebat. Hic ille est Athalaricus, qui cum Theodosio Constantinopoli pacem foedus [?] iniit. Fridegernus cum suis aliò mutatis sedibus profectus est, Athalaricus in Thracia mansit: & qui cum eo hîc erant relicti, Ostrogothi appellabantur: qui autem hinc versus Occidentem cum Fridegerno erant profecti, Wisigothi. Haec Gothorum dissentio Imperio Romano planè exitio fuit. Post obitum enim Fridegerni, Wisigothorum Rex succeβit Radagaisus, & postquam Athalaricus Constantinopoli diem obiisset, confestim Ostrogothorum Rex effectus est Alaricus. Quemadmodum autem hi Romanam Monarchiam deuastarunt, in sequentibus paulò pòst audiemus. Valentinianus, qui securè alioqui poterat imperare, ex Italia in Galliam profectus Victorem Maximi filium interemit, quem pater ibi copiis praefecerat. Et dum Viennae negligentius moraretur, ab Eugenio, olim quidem Grammatico, posteà verò tribuno Arbogasti fraude & pecunia corrupto, in cubiculo strangulatus est: atque vt voluntaria morte crederetur obiisse, laqueo collum indiderunt pensilemq́ue fecerunt. Extemplò Eugenius ab Arbogasto Imperator constituebatur, vt qui hinc Occidentale Imperium se adepturum temporis successu sperabat. Hac Tyranni illi occasione ingenteis Gallorum ac Francorum inferiorum copias aduersus Theodosium conscribebant, eo animo vt & ipsum perimerent, atque ita tandem vniuersum Imperium ad se raperent. Ad istum modum Eugenio Orientale Imp. aβignabatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer