204.
MAGNVS MAXIMVS,
qui per vim Imperium fuerat adeptus, ingenti cum exercitu in Italiam transire properauit eo certè animo, vti Romam obsideret. Valentinianus qui etiamnum adolescens erat, Roma cum matre Iustina metu Maximi tyranni aufugit, simulatque de caede fratris sui Gratiani certior esset factus, maturauitq́ue Constantinopolim ad generum suum Theodosium, qui humaniter ipsum excipiebat. Id autem ita gestum est anno Christi tricentesimo octuagesimo octauo. Confestim sese ad ciuile bellum parabat Theodosius, quod neceβitate coactus, partim vt alterius quidem Imperatoris necem vindicaret, partim verò vt alterum regno exactum in illud restitueret, aggrediebatur. Ea autem tempestate Maximus degebat Aquileiae, foelici rerum successu exultans. Dux Adragatius bellum ipsi securo conficiebat, qui cuncta passim itinera castraq́ue militibus probè munierat. Porrò ratus nauali praelio se hostes praeuenturum oppressurumq́ue, castra ita munita rursum deseruit. Profecti sunt igitur raptim per alpeis inuias Theodosius ac Valentinianus, adeò vt nullus eos perceperit, imò vt ne vnus quidem fuerit qui resisteret. Pòst insperatò Aquileiam venêre, Maximumq́ue hostem infensiβimum, qui terrore sui tantùm nominis Germanos domuerat, & ad pendenda vectigalia coëgerat, aperto Marte absque dolo oppreβêre, cepêre, atque interfecêre. Hac re Valentinianus in Italiam vniuersumq́ue regnum Romanum restitutus est. Adragatius certior de exercitus sui clade factus, in mare se praecipitem dedit. Hîc considera, quemadmodum optimi principes ciuilia bella neceβitate ita vrgente finierint. Victoria enim potiti, ciuitatem oppresserunt, tyrannumq́ue Maximum ceperunt, at [?] vti meruerat, interemerunt. Contrà item huc animum aduerte, quemadmodum hostis Adragatius, qui magis profectò erat metuendus quàm ipse Tyrannus, morte sua conatus illos ingentes sustulerit. At [?] haec quidem omnia sine dolo ac fraude ita confecta fuêre. Nemo enim huic vnquam restiterat, nec gladius vagina eductus fuerat, & tamen bellum istud adeò horrendum absque sanguine vllo absolutum fuit, idq́ue duntaxat morte duorum. Inuenio Maximum hunc magna seditione à Britannicis ac Romanis militibus inuitum Imperatorem fuisse electum, & qui haud male Imperium administrasset, nisi periurio ac tyrannide pollutus fuisset. Vir enim fuit in militari expeditione aduersus Francos, Germanos, Gothos, aliosq́ue Barbaros habita fortis ac strennuus, ex prosapia Constantini illius Magni oriundus.