Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

188.

    CONSTANS tertius Constantini filius quàm potuit ocyβimè fratris interempti Imperium inuadere, atque occupare properans, primùm omni conatu Alpes superauit, hinc Prouincias omnes transalpinas, Galliamq́ue biennio in suam potestatem penitus redegit. Nanque illi quàm fortiβimè resistebant Franci, ita vt bellum saepenumero aduersus hos ancipiti planè fortuna mouerit. Ad extremum tamen eos domuit, pacatosq́ue reddidit. Atque hac quidem via Constans partem fratris assecus est, anno Christi tricentesimo quadragesimo tertio. vt Eusebius quidem censet. Eutropius verò refert, hac tempestate Constantem Imperio Romano subiecisse, quod mihi non fit verisimile. Nam paulò pòst Coloniam Agrippinam inuaserunt, plurimumq́ue hîc negotij fecerunt Iuliano. Ex quo illud sanè liquidò constat, Constantem illinc quidem Francos repulisse, ac tranquillos fecisse, sed minimè Romanis subiecisse. Refert Blondus, Constantinum ante obitum ita Francos praeliis in Francia fatigasse, vt moesti se in suis regionibus ad tempora vsque Honorij continuerint. Quae omnia profectò cum Historicis, penes quos rerum fides est, minimè conueniunt. Hic autem Constans primò optimum egit principem, pòst ad delicias animum flexit, effectusq́ue est difficilis, morosus, austerus, prouincialibus grauis, ac militibus illiberalis, quae res postea seditionem peperit. Milites enim Imperatorem fecerant Magnentium, qui Augustae conuiuium militibus exhibuit à mane ad vesperas Barbaricae gentis more: Inde cubiculum ingressus, statim egressus est indutus purpura, multis satellitibus cinctus, quasi verus fuisset Imperator. Hinc à plurimis Imperator Augustusq́ue salutatus est. Et quanquam multi essent, quibus negotium istud minimè placebat: fuere tamen coacti assentiri ac tacere. Res haec etiamnum celabatur, mittebanturq́ue extemplò percussores, qui Constantem nihil tale cogitantem interciperent, qui iam tum venatibus operam dabat, ludebatq́ue cum formosis pusiunculis. Cùm igitur quodam tempore fessum in tentorio se quieti dedisset, clàm ab iis, quos miserat Magnentius, interfectus est. Scribunt aliqui, eum procul cognouisse parricidas, & abiisse in propinquum templum, & insignia Imperij deposuisse, & ab altaribus tractum caesum fuisse. Atque id quidem contigit prope oppidum Helenam haud longè ab Hispaniis ad montem Pyrenaeum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer