Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

170.

    MAXIMINVS, qui & ipse persecutionem contra Christianos perquam sedulò procurabat, Caesar ab Gallerio creatus est, Constantinusq́ue à patre Constantio. Proinde ita tum Imperium diuisum fuit, vti Constantius Italiam, Britanniam, atque Africam poβideret: Galerius verò Illyrico, Asiae, atque vniuerso Orienti imperaret. Sed Constantius nomine ac dignitate Augusti contentus, administrationẽ Africae atque Italiae recusauit, praefuitq́ue tantum Galliae ac Britanniae, quam non ita pridem è Francorum & Germanorum manibus vindicauerat. Ad extremum etiam filio fuo Galliam reliquit, atque ipse conceβit in Britanniam. Galerius igitur animaduertens Constantium reliquisse Italiam & Africam, duos sibi adoptauit Caesares, Seuerum & Maximinum: illum Italiae & Africae praefecit, hunc Orienti, vt & hinc Christianos expelleret: atque ipse Illyrico solus imperauit. Hîc Maximinus tam truculentè Christianos insecutus est, vt iam propè nulli in plateis conspiciebantur mortales. Certè templa cuncta, carceres, domus, penaria, aediumq́ue abdita Christianis onerabantur. Cumq́; iam nullus locus vacuus reperiebatur, nec in quem eos amplius detruderent ac seruarent, ingens sanè multitudo educta est ac bestiis obiecta. Sacerdotes in spectaculum Orbis atque Angelorum diuersis cruciatibus trucidabantur. Nullus herclè caedendi, laniandi ac fodiendi finis. Tortores iuβit pro ferreis dentibus ollarum ac vitrorum frustis carnem cutemq́ue Christianorum ita laniare, ita lacerare ac rapere, vt integri nihil in iis remanserit. Foeminas penitus denudabant, vt pudenda facilè conspiciebantur. Praeterea & gladiis suis atque hastis eas altero pede circumiecto, alteroq́ue capiti subiecto alligabant, ac totis ita diebus suspendebant. Nonnullas item eò pertrahebant, vbi arbores duae prope se coniunctim excreuerant, quarum summitatibus depreβis alterum pedem huic arbori, alterum alteri alligabant, vt quum se arbores in altum reciperent, eas medias discerperent. Atque vbi Christiani lubentes plena fiducia morti sese manciparent, paululum tyrannorum animi fuere commoti, nec minus tamen seuerè cum iis egerunt. Magna item in AEgypto Christianis adhibebantur tormenta. Nonnulli enim postquam virgis caesi fuissent, aut comburebantur, aut capite obtruncabantur, aut submergebantur, aut etiam fame enecabantur. Alexandriae actum sanè est turpiβimè: quibusdam enim aures, nares, manus, membraq́ue caetera praecidebantur, atque ita dimittebantur. Antiochiae craticulis impositis viuis carbonibus assabantur. Duo erant adolescentes nobiles, quos, vti Diis sacrificarent, cogebant. Illi autem respondebant: Ducite nos ad aram. quò cùm duxissent, manum vterque suam in ardentem flammam extendebant, atque inquiebant: Tum nos sacrificasse credite, quum hinc manus extraxerimus. Atque ita manus in igne continentes immoti perstiterunt. Ad istum igitur modum Maximinus in Oriente saeuiit. Sed huius rabies multum boni Christianis praestitit, tantum abest, vt detrimenti quippiam adtulerit. Nam virtute ac constantia, qua in perferendis cruciatitibus praediti erant, magis magisq́ celebres ac gloriosi reddebantur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer