Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

154.

    PROBVS pollicebatur Romanis saeculum planè aureum absque bellis aliquibus, nec milites amplius fore necessarios dicebat, quòd breui vniuersum orbem Imperio Romano subijcere decreuisset, nullum deinceps mereretur stipendium, quin aratro potius posthac vtendum foret, pascenda pecora, equi, boues, aliaq́ue id genus armenta, agros colendos, serendosq́ue, mortales haud immeritò exultare inquiebat, ob foelicia illa tempora, quae iam adfore promittebat. Atque hoc quidem pacto Probus Imperium adeptus est, anno Christi ducentesimo octuagesimo secundo. Iam verò Germani, Franci, & Gothi, post mortem Aureliani occupabant Galliam, aduersus quos Romanus Imperator Probus cum omni exercitu proficiscebatur, vt eam recuperaret, atque ex Barbaris istis fudit propè quadraginta millia, ciuitates recepit sexaginta, hostesq́ue in deditionem accepit mille & centum, Reges nouem ad pedes eius supplices stratiq́ue iacebant, seruitium perpetuum offerebant, atque illi vectigal pendere obsequiumq́ue praestare pollicebantur. Hinc in Germaniam inferiorem profectus ad Francos venit, eosq́ue multo sanguine expugnauit. Hinc rursum in superiorẽ iter flexit Germaniam, ac Cheruscos sibi armis subegit. Post haec verò Illyricum petiit, vbi tantum Sarmatas caeterasq́ue gentes, quae sese hostes illi praebebant, in Thraciam vsque contudit, vt ne hiscere quidem audebant. Domuit item Gothos, ac Saturninum, qui Orientis Imperium Byzantij arripuerat, Marte aperto occidit. Interea sese Proculus ac Bonosus Imperatores prope Agrippinam fecerant, omnemq́; sibi Hispaniam, Galliam Braccatam, ac Britanniam subegerant. Verùm quum Germanos ad auxilium rogassent, nec ab iis impetrare, quod peterent, potuissent, à Probo vterque interfectus est. Atque vt rem paucis complectar, sic Probus hic pacem vniuerso terrarum Orbi restituit, vt iam nemo aduersus Imperium Romanum vel mutire audebat, ac paβim vulgo ferebatur: Mures rebelles nullum audire. Tum & exercitus palàm dictitabat, etiamsi illi Probi nomen non fuisset, saltem cognomẽ potuisse, vt pote qui verè erat probus, nec frustra illi nomen Probi inditum esset. Hoc illud erat saeculum, quod Romanis Probus promiserat. Quum iam inuictiβimum hunc Imperatorem Romam reuersurum vbiq; nunciaretur, tanta vniuersus populus per Italiam laetitia perfundebatur, vti omnes ouantem triumphantemq́ue paβim honorificè exceperint, fueritq́ue sanè singulis perquam gratus. Vt ergo non longè ab Vrbe Roma abesset, obuiam ipsi Senatus Populusq́ue Romanus laureis sertis ac palmiferis ramis proceβit, altisq́; vocibus à cunctis acclamatum est: Probus viuat, Probus imperet iugiter. Ante currum suum triumphalem captos ducebat Germanos partim superiores, partim inferiores quingentos. Ponè sequebatur inuictus ille exercitus infinitis spoliis onustus. Ducebat etiam secum ingentem ferarum cuiuscunque generis multitudinem, vt in Amphitheatro cum captiuis de vita concertarent. Et ad istum quidem modum Probus Romam ingressus est. Cumq́ue spolia diuiderentur, turpis illi equus indecorusq́; sorte tantùm obtigit. At verò iam pace terra mariq́ue parta, dicebat, minimè profectò conuenire, ociosum esse quenquam: nec decere, vt cuiquam gratis alimenta suppeditentur: iam tempus esse, quo milites in campis nulli futuri sint necessarij. Varias militibus permittebat regiones idq́; in sua cuique patria, vti vineas deinceps colerent. Adducebat item secum in patriam multa militum millia, quos vt circa oppidum natale Sirmium foderent, aggeremq́ue conficerent, iubebat. Cuius rei cùm iam taedium illos cepisset, Probum interemerunt. Debebant etenim Imperatorem habere sanguinarium, & qui praeter bella ac cruorem nihil propemodum sitiret.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer