Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

152.

    M. ANIVS FLORIANVS statim post mortem fratris sui Taciti Imperium arripuit, quasi haereditarium fuisset: quanquam sciret Tacitum fratrem in Senatu adiuratum, cùm in extremis ageret, non fratrem se, nec liberos, sed optimum aliquem Principem facturum, qui Reipublicae Romanae vtilis esset, ac Senatui facilè placeret. Suscipiebant autem hunc milites, volebantq́ue experiri, si quid secus ac rati essent faceret, viam facilè scire qua vti caeteros è medio ipsum tollant, sin probus, vtilis atque idoneus foret ac placeret, non alium petere. Verùm vbi considerassent, in multis ipsum fratri esse haud dissimilem, nisi quòd Imperium paulò auidius affectasset, nimis quàm strenuus iis videbatur, cogitabantq́; iam qua ratione hominem interficerent. Florianus autem sese semper in medio corporis sui custodum continebat, qui vt plurimùm Germani erant. Igitur quum milites se frustrà in eo necandi occasionem quaerere animaduertebant, sublata conclamatione Probum è Sirmio Pannoniae oriundum Imperatorẽ properè legebant, vt electionem Senatus citò praeuerterent, quòd Senatui ac Tacito eam tradidissent. Acclamatum erat ab omnibus militibus: Probe Auguste, dij te seruent. Probus facilè nouerat militum mores ac tyrannidem: quamobrem se excusare exemplo coepit, ac dicere saepius, non bene eos secum agere, se militibus haudquaquam expedire, idq́ue ideò, quòd iis blandiri non nouerat. Sed nequicquam haec omnia: ipsum solum cuptebant, ac miris laudibus efferebant. Quod vt Floriano nunciatum esset, tantus ipsum metus extemplò inuasit, tantumq́ue crudelitatem militum metuit, vt solutis sibi venis animam simul cum sanguine effuderit. Gestum autem id est in Pontho, eo in loco vbi Tacitus necem fratris viderat. Eò enim Tacitus exercitum suum duxerat eo animo, vt interim Gothos profligaret, dum eorum milites optimi quique cum Germanis ac Francis in Gallia essent. Tradunt aliqui, milites Florianum adhuc viuum offendisse, ipsumq́ue suis gladiis interfecisse. Probus confestim ad Senatum Populumq́ue Romanum istiusmodi literas dedit, vt iis in Concordiae Templo lectis, ab omnibus acclamatum sit: Probus Augustus semper viuat, foeliciter imperet: multosq́ue ei titulos, nomina, & honores attribuerint. Quae quidem omnia & Senatus confirmauit: tantumq́ue laetitiae Romae quantum in exercitu fuit. Hinc omnis tristitia in gaudium versa est: luxerant enim iam antea Aurelianum, ac deinde Tacitum & Florianum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer