150.
Anno à Christo nato ducentesimo octuagesimo primo, ab Vrbe autem condita millesimo trigesimo secundo, milites Imperatorem creare nolebant, omnemq́ue electionem ad Senatum referebant. Indignum quippè rati, ex iis, qui Principem adeò insignem trucidassent, Imperatorem facere. Sed nec Senatus volebat, sciens lectos à se Principes militibus non placere, remq́; ideò ad milites referebant, atque hi rursum ad illos, qui item, quum recusabant, ad milites rursum referebant. Tum tertiò milites rescribebant, nolle se ex eorum numero qui tam indignè cum Principe suo Dominoq́ue egerunt, Imperatorem pati, nedum legere, obsecrantes vt ex suo ordine Senatus ea prudentia ac sapientia, qua semper praeditus fuit, Augustum legeret: eam nempè suam esse sententiam ac voluntatem. Tandem inter Senatores quispiam exurgens ita infit: Exercitus sine Imperatore aut Principe, rectè diutius stare non potest: quare deligendum aliquem esse ipsa cogit neceβitas. Germani enim, Franci, ac Gothi, limitem trans Rhenum rupisse dicuntur, Vrbes iterum occupasse, Romanos nobiles interfecisse, potentes & Prouincias caedibus, direptionibus atque incendiis euertisse. Atque ita Senatus communibus suffragiis deligebat M. Claudium Tacitum, virum ex Senatorio ordine ob virtutem Reipublicae planè idoneum: Erat item homo magna vitae temperantia, aetate prouecta, atque in consiliis sanè prudentiβimus. Et cùm iam senectutem suam excusaret, Senatus respondit, ipsum se Imperatorem, non militem facere, eius animum, non corpus eligere, vt saltem iubeat, ac milites pugnent. Deinde ad Senatum versus, auream statuam Aureliano ponendam petiit, vtq́ue Aurelianum omnes pictum in aedibus haberent, inter Deos connumerarent, legesq́ue ac statuta eius confirmarent atque approbarent. Quum ergo omnia ista facilè impetrasset, Imperium, quod iam septem totis mensibus Principem non habuerat, autoritate Senatus, Equestris ordinis, Populiq́ue Romani suscepit. Vniuersum patrimonium in milites erogauit, petens, vt Aureliani leges militares etiam approbarent, quae erant huiusmodi: Vis tribunus esse? imò vis viuere? manus militum contine. Alter alterum ne opprimat, confodiat, interficiat, aut capiat. Vuam nullus auferat, segetémve conterat. Oleum, sal, lignum alterius nemo exigat. Quisque stipendio suo contentus viuat. De praeda hostis, non de lachrymis prouincialium milites ditescant. Arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia. Vestis noua vestem excludat veterem. Stipendium in baltheo quisque, non in popina habeat. Torquem brachialem & annulum seponat. Equum saginarium aut grauem nullus habeat. Alter alteri quasi seruus obsequatur. A medicis quisq; gratis curetur. Aruspicibus nihil dent. In hospitiis castè se habeant. Qui litem fecerit, vapulet, &c. Deinde illos diligentiβimè inquisiuit, qui Aureliani mortis aut re, aut consilio forent conscij. Inuentus igitur Mnestheus quidam Principis demortui Cancellarius, qui dictitasset Aurelianum quosdam totius exercitus nobilissimos occisurum, quo tantum quidem effecerat, vt Aurelianum interfecerint. Atque ob hanc causam postea Mnestheus hic ad stipitem surrectus bestiis obiectus est. Interfectis igitur Aureliani percussoribus Tacitus sese ad Imperium deinceps propagandum tuendumq́ue parans, etiam à suis militibus, quemadmodum eius praecessores, tandem interemptus est.