Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

140.

    SALONINVS VALERIANVS cum patre Gallieno habitabat Romae, sed quum nullum Reipublicae remedium amplius sperabant, ac iam facilè considerabant eò cuncta fieri deteriora, quò diuturniora: Mediolanum profecti, Imperium planè deseruerunt. Proinde horum nihil Salonino imputandum est, vt qui necdum decimum annum excesserat. Quum verò indies Gallieno nunciabatur vniuersum Imperium terrasq́ue Romanis per vim eripi, fertur respondisse: Equidem mihi abundè satis seruabo. Atque ita omnem vitam luxui, libidini, popinis, meretricibus, ac turpibus voluptatibus deditus traduxit. Hinc complures exorti tyranni, illorum quisque Imperium affectabat, ita vt ea tempestate tyranni simul fuerint triginta. Quantum miseriae & calamitatis tum temporis vniuersus Orbis perpessus sit, haud difficilè perpendi potest. Ad vnum quippe omnes multo sanguine fusi sunt. Meonius in Oriente Imperium sumpsit, atque Odenatum interemit, qui & ipse postea occisus fuit. Ingenuus Pannoniae praeses à suis militibus Imperator dictus est: ac deinde ab iis, qui ab Gallieno stabant, interfectus. Regilianus Illyrici dux à suis item Imperator factus, postea in conflictu à Moscouitis occisus est. Confestim in huius locum subrogabatur Aureolus, quem itidem Claudius habito conflictu interfecit. Macrianus vir probus ac senex defendere Imperium volebat, quare cum militibus suis profectus contra Gallienum, ab Aureolo cum filio in acie interemptus est. Quietus alter Macriani filius post mortem patris ac fratris, à residuis militibus Imperator consalutatus, ab eodem Aureolo interfectus est. Piso Frugi, quem Macrianus in Thessaliam aduersus Valentem miserat, etiam à suis militibus factus est Imperator, sed ab Valente paulò pòst occisus. AEmilianus in AEgypto coactus Imperium sumpsit: at deinde à Theodoro captus, ac Gallieno viuus transmissus laqueo in carcere strangulatus est. Celsus volens noui quippiam in Africa moliri, die principatus sui septimo à suis peremptus est. Herodes, Herennianus, & Timolaus fratres atque Odenati filij vnà cum matre Zenobia per vim Imperium susceperunt, diuq́ue in Oriente vixerunt: sed eos tandem superauit Aurelianus. Saturninus vir prudentiae singularis, grauitatisq́ue insignis, à suis militibus ad Imperium coactus est. Hic multis aduersus Barbaros Populi Romani nomine victoriis potitus, tandem à suis militibus interemptus est. Balista vir insignis & ad gerendam Rempublicam oppidò eruditus, cùm inter caeteros etiam tyrannidem affectaret, in tentorio suo à milite quodam gregario occisus est. Titus à Mauris Imperator salutatus est, atque à suis quoque militibus trucidatus. Extemplò vxor eius Calphurnia Imperium suscepit. Vsqueadeo se Gallienus in Imperatoria dignitate deiecit, vt ne foeminas quidem puduerit Imperium affectare.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer