Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

136.

    P. LICINIVS VALERIANVS anno à Christo nato ducentesimo quinquagesimonono, ex Germania Romã profectus, Imperium adeptus est. Erat quidem hic nobili genere ortus, sed stolidus & multum iners, ne [?] ad aliquem Reipublicae vsum aut re aut consilio accommodatus. Iam antè & Censor fuerat Romanorum, quod illi Decius demandauerat. Romanis item leges tulit, atque eius mira paβim ferebatur sanctimonia. In Principatus sui initio pios ac Dei cultores summo colebat opere, ita vt domus eius templum Dei sit appellatum. Verùm hinc tandem disceβit, atque ab istiusmodi moribus plurimùm mutatus Ecclesiam persecutus est. Quod quidem plurimi admirabantur, & qua ratione fieri potuit, vt hic fautor amicusq́ue Christianorum, tam subitò in hostem insecutoremq́ue mutatus sit. Eius crudelitas eò serpsit, vt Christiani omnes per vniuersas Romani Imperij Prouincias, qui idola aut honorare aut colere recusabant, variis cruciatibus sint interempti. Praecipui autem, qui sub hoc Imperatore paβi fuêre, sunt hi, Cyprianus Carthaginensium Pontifex Christianorum doctor eximius, Valentinus, Quirinus, Romanus, & Concordia. Quum iam Barbari rerum passim potirentur, fecit Valerianus filium suum Gallienum Augustum, ac Saloninum Valerianum Gallieni filium Caesarem. Deinde ad bellum expeditus cum suo exercitu Orientem versus profectus est, vt imprimis Sapori Persarum Regi bellum inferret. Primus igitur conflictus habitus est in Mesopotamia, ex quo captus atque oculis cassus à Sapore in perpetuum carcerem abductus est: & quandiu vixit, Rex Persarum eo incuruato pedem ceruici eius imponens equum ascendebat. Hanc ignominiam atque hoc turpe seruitium in innoxij sanguinis vindictam vel ad necem vsque perferre debuit. Proinde capto ad istum modum Valeriano, fusoq́ue in Oriente exercitu, tota Asia Gothorum armis obruitur. Nihil non caedibus, incendiis, ac direptionibus prorsum absumebant. Tum item vniuersa Macedonia ac Pontus euertebantur, adeò vt iam nulla propè esset natio, quae non aduersus Romanos insurgeret. Germani magnis copiis veniebant in Italiam, cuncta [?] miserè depopulabantur Rauennam vs [?] : sed hinc reuersi, Galliam caedibus, direptionibus atque incendiis opprimebant. Ad hunc sanè modum vniuersum Imperium Romanum extinguebatur. Vt enim Persae ac Scythae Orientem, ita Occidentem deuastabant Germani. In his tumultibus etiam Africa sese vndique Imperio opponere coepit, atque vnaquaeque natio iam vlciscendi tempus esse cogitabat.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer