Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

128.

    Q. HERENNIVS ETRVSCVS MESSIVS DECIVS postquam ad Imperij administrationem à patre ceu collega assumebatur, in Pannoniam aduersus Gothos omni militari expeditione vnà cum patre profectus est. Ex qua quidem regione Imperatores erant oriundi, nati videlicet in ciuitate Bubalia. Cùm iam se Gothi ad resistendum Romanis fortiter parassent, Danubiumq́ue traiecissent, de improuiso ab Imperatoribus opprimuntur, ita vt eorum ceciderint circiter triginta milia, non tamen absque clade Romanorum. Verùm quoniam Gothi numero erant trecenties mille, viriq́ue omnes strennui, parui stragem istam fecerunt, vt qui plus spei in multitudine quàm in acie ordinata collocabant. Rursum igitur cum Romanis in pugnam descenderunt, quos ita cinxere quasi laqueo capti fuissent. Romani autem considerantes se tantae multitudini difficulter posse resistere, tantùm corpora ab imminentibus sagittis tutati, cogitarunt se honestè satis pugnatos, si absque caedibus euadere queant. Verùm cùm iam multum diu [?] clypeis coniunctis instar muri oppositisq́ue acriter vtrinque pugnassent, tandem seiuncti cessare, armaq́ue abijcere, ac tergum vertere debuerunt. Hac fuga ita se mutuò oppresserunt, vt maius detrimentũ à seipsis quàm ab hostibus paterentur. In eo conflictu Decius filius iaculo transfixus cum maxima parte sui exercitus interiit, qua re moestus iratusq́ue Decius summopere est. Nihilominus ita fortiter se in fuga defendit, vt sua manu triginta occiderit. Sed quum ea regio ob Danubium lutosa ac palustris sit, Decius ab hostibus fugatus, seq́ue victum cognoscens, equo in voraginem paludis desiliit, nec vnquam eius cadauer postea repertum. Hinc tanta Romanis tristitia luctusq́ue fuit, vt dici haud poβit, vt pote quòd ad istum modum Imperatores suos, exercitumq́ue amisissent, qui tamen fide, constantia, ac fortitudine priscis ducibus essent meritò annumerandi. Omnes, qui fuga elapsi erant, ad fines Moesiae profugerunt. Ex hoc rerum successu Gothi multò plura conati, nunc demum Romanis irasci coeperunt: quamobrem se in expeditione continentes, suis sedibus contenti esse noluerunt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer