Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

16.

17.
INDVCTIO IN SEQVENTES FASTOS, ATQVE HIC DESCRIPTORVM IMPP. HISTORIAM.


    ROMA caput Orbis ab initio semper multifariam administrata est, administratioq́ue ipsa septies mutata. Postquam autem ab Romulo fundata esset, Annis ducentis quadraginta quatuor, ab septem Regibus administrata fuit. Quibus modis, qua prudentia, legibus, succeβibus, virtute Imperium Romanum ex humili in summam potestatem peruenerit, quibus causis creuerit, ac saepenumero decreuerit, qui scire desiderat, legat T. Liuium, Dionysium Halicarnasseum, &c. Verùm quemadmodum regia dignitas cum L. Tarquinio Superbo extincta sit, atque expirauerit, à me paucis conscriptum habebis. Cùm enim breuiter res omnes complecti non possum, decreui, quod ad res ante Caesares gestas, mutationum occasiones tantùm explicare, idq́ue ex optimis quibusque autoribus, ea breuitate qua potuerunt maximè. Neque enim animus est res gestas vrbis Romanae vniuersas
Margin note:

Monarchia.

describere. Proinde quum Monarchia, hoc est, vnius Principatus apud Romanos esse coeperit, eam primò inchoauit C. Iulius Caesar, ac C. Octauius, posteà Augustus appellatus atque à Iulio adoptatus, cum Caesaris cognomento deinde adeptus est. Hic Tiberium adoptauit, Imperiumq́ue ei vnà cum Caesaris cognomine in


manus tradidit, atque ita deinceps cognomen hoc in Imperio apud posteros permansit, quasi Caesari per succeβionem agnati essent. Atque ita etiam ab Augusto nomen Augusti retinuerunt, cui ab augendo Imperio & foelici rerum successu nomen istud iniunctum fuerat. Et quidem quum ab Augusto Caesar aliquis creabatur, is erat viuente

etiamnum Augusto, qualis nostra aetate est Romanorum Rex iuxta Caesarem, tanquam futurus Imperator. Nec alio sanè nomine multo tempore Caesares Germanici vsi sunt, quàm aut Regis Romanorum, aut Imperatoris. Iam verò ad primos Reges Romanos reuertar, vbi reliqueram, nempè ad Ser. Tullium. VI. Regem, qui duas habebat filias, quas elocabat vtrique filio praecedentis Regis L. Tarquinij Prisci, vt hi cum vxoribus suis ex Regio stemmate orti, Regno ita post obitum suum potirentur. Dabat igitur in matrimonium filiam suam natu maiorem L. Tarquinio Superbo, virginem sanè probam nec peβimis moribus praeditam. Huius Superbi fratri, honesto meherclè iuueni, vxorem dabat aliam appellatam Tulliam. Ea autem erat superba, ambitiosa, audacula, nec aliud quippiam cogitabat quàm qua via ad Regium Diadema peruenire posset. Quare se quodam tempore ad Superbum contulit, falsa opinione cum ipso colloquens, quemadmodum ei parum foeliciter succedisset, quod maritum nacta fuisset, cuius animus altiorem dignitatem minimè ambiebat, ideo [?] se illi hac in re prodesse haud posse. Proinde si huic nupta fuisset, iampridem Regiam Coronam capiti impositam habuisset, vt & vxor ab caeteris venerabunda coleretur. Quibus Superbi animus motus respondebat, sibi quidem non displicere, si res aliter atque ita vt locuta esset, contigisset. Multis ita [?] vltrò citro [?] verbis inter ipsos habitis, quibus alter alteri animum magis indicauit, conuenerunt tandem in caedem planè detestandam atque execrandam, audituq́ue indignam, nimirum, vt ipse vxorem suam eius sororem clam interimeret, haec autem maritum suum illius fratrem, vt ita tandem matrimonio iuncti alter alteri in Regno adipiscendo auxilio esset. Atque ita quidem consilium istud re ipsa est absolutum. Dein modum scrutati, quo patrem apud Senatum indignum redderent. Hac tempestate Rex populo maximè vsus est in muniendis moenibus, quo nomine Superbus in populum processit, inquiens, eos non ideo istuc venisse, vt veluti serui foderent, at [?] huc nummos suos impenderent, maiores suos virtute, exercitatione bellica rem ac gloriam comparasse, at [?] vrbem Romam bellis ampliasse: iam verò Regem velle eos moenibus sepire, quod munimentũ quidem erat timidis, qui spem in alta firma [?] moenia collocant, quibus se tanquã pecudes in stabulo includi patiuntur: maiores sui fuerant semper hostibus obuiam profecti, nec pugnam detrectarunt, quare sua virtute hostes timidos reddidere, ideo [?] munimenta ea populo magis esse dedecori quàm commodo: nam hinc Romani contemnerentur. Si ipse eorum Rex esset, longè aliter se cuncta velle instituere, populum [?] rebus bellicis potentem opulentum [?] reddere. Cùm iam istiusmodi verba populo (qui rerum nouarum semper auidiβimus est) minimè displicebant, venit quodam tempore in Senatũ, se [?] in Regiam sedem collocauit, multa Senatui de socero suo conquerens, quemadmodum nobilium ac Senatus potentiam debilitare conabatur, ac plebis statum contra extollere, ex qua re deinceps Romanae vrbis administratio in plebem transferretur. His addebat virtutem patris L. Tarquinij Prisci, postulans opem, ac se sequerentur, vt nobilium statum rursus extolleret, ac laudabilem patris administrationem restitueret. Tum plaerique ad ipsum defecerunt, at [?] hi tanta erant multitudine, vt caeteri quicquã aduersus eos conari minimè fuerint ausĩ, nisi quòd propositum hoc Superbi Regi Ser. Tullio nunciarint. Qui quidem quantocyus potuit in Capitolium venit, sperans se illi restiturum. Verùm Superbus multis armatis instructus se praeparat, vt si necesse foret, vt si quis ei vellet opponere, mox armis resisteret. Hinc armatus iuxta gradus Capitolij stabat, cum [?] Rex socer eius illos conscendere nitebatur, ipsum gradibus deiecit: quo lapsu adeò se laesit, vt ministri ipsum domum vehere debebant. Tum Superbus quosdam misit qui in itinere ipsum interimerunt. Cùm iam Tullia flagitiosa illa mulier caedem hanc audiisset, ilicò currum con-
scendit,
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer