Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

118.

    M. ANTONIVS GORDIANVS Imperium solus cùm annum ageret decimum tertium adeptus est, anno Christi ducentesimo quadragesimo primo. Amabatur autem plurimùm à Romanis ob pulchritudinem eius ac bonos mores. Nec istud sanè infima laude dignum, quòd in sua adolescentia sapientiae amator fuerat tam eximius, vt bibliothecam librorũ habuerit circiter sexaginta duorũ millium. Admodum adhuc adolescens bellũ contra Persas (qui in Romanas prouincias paβim incurrebant) aggredi in demortui Pupieni locum debuit. Verùm ei Senatus dedit in subsidium ac ducem exercitus Philippum ex Arabia oriundum militem satis laudatum. Atq; ita quidem Gordianus, cùm Tranquilliam Misithei viri honestiβ. filiam vxorem duxisset, multis copiis omniq́ue vi militari instructus, Orientem versus profectus est. Postquam verò in Asiam traiecisset, ita se cuncta peβimè habere offendit, vt ad socerum suum Misitheum, qui adhuc domi relictus erat, literas scripserit huiusmodi: Nisi Dij omnipotentes Romanum tuerentur Imperium, imperitia certè, socordia, ac perfidia hominũ diu stare non posset. Scribebat etiam quosdam sibi in aula displicere: querebaturq́; Imperatorem sanè miserum esse, apud quem vera reticentur, qui cùm ipse publicè ambulare non poβit, necesse est vt delatores tantùm audiat, & audita ab iis confirmet. Vt autem frequentibus praeliis Artaxerxem Parthorum Regem deuicisset, Saporem Persarum Regem aggressus est. Quo item submoto effectum est, vt regnum suum etiam libens in Prouinciam Romanis tradiderit. Inde per Syriam in Antiochiam venit, quam à Persis antè possessam recuperauit. Hinc rursum iter in Thraciam, ac Moesiam fecit, in quibus breui tempore tantum vicit, tantum deleuit, fugauit, expulit atq; submouit, vt plurimas inde sibi victorias compararit. Nanque omnes istas regiones Imperio Romano iterum recuperauit, ita vt hinc ad Senatum scripserit, obsecrans, vti se suo nomine Diis commendare vellent, omnemq́ue honorem socero adscribebat, illi soli gratias agens, quòd eius ductu, vt aiebat, & dispositione cuncta transegisset: ac quae deinceps esset peracturus, eius item fierent opera & consiliis. Philippus quoniam propter Misitheum voti compos fieri haudquaquã poterat, idcirco clàm veneno hominem interemit. Deinde ipsum Gordianus fecit praefectum Praetorij. Hic autem vbi secum cogitaret, quàm ex humili genere, fortunaq́ue tenui ad eam dignitatis sublimitatem subuectus fuisset, coepit superbire, cornuaq́ue sumere, vt pauperes solent dum è sordibus paulò nitidiores emerserint: atque id sedulò indies operam dare, qua ratione Imperium adipisci posset. Nunc hoc, nunc verò istud studiose excogitabat: postremò rem ita aggressus est. Naues frumentariae, quae commeatum ex AEgypto, atq; Italia ad exercitum conueherent, auersae aliò deflectebant, vbi exonerari haud poterant, ita vt hinc seditio inter milites coorta sit. Ea res Philippo ex sententia optimè succedebat, studebatq́ue inde etiam vultum fingere, tristitiam simulare quasi militibus condoleret. Praeterea inter milites paβim spargebat Gordianum esse adolescentem, imperitumq́ue, ac melius fore si alium eligerent, qui in periculis sua prudentia gubernare posset. Atque ita extemplò illi Imperium demandabant vti iuxta Gordianum imperaret. Verùm hoc ei satis non erat. Gordianum prope se aequo iure ferre non poterat. studebatq́ue diligenter, qua via Gordianum Imperio prorsum expelleret. Semper ipse apud milites esse, facere, quò iam naues frumentariae aduenirent: denique ipsum milites ceu vnicam exercitus salutem colere. Quod quidem Gordianus molestè tandem ferre occipiebat, ac militibus querebatur, ipsum beneficiorum, quae in eum contulisset, planè esse immemorem: at nihil penitus impetrabat, quin magis aduersus ipsum incendebantur. Petebat vt saltem Caesaris loco se habere paterentur, quod minimè potuit obtinere. Dein petebat, vt vel praefectus Praetorij, quod antè Philippo concesserat, esse liceret. sed nec id quidem impetrauit. Tandem cùm ab omnibus sese derelictum animaduerteret, petebat vt saltem posset viuere: quod quidem ei Philippus annuit, sed falso prorsus animo. Nam simul atque potuit Gordianum clàm in secessu aliquo depraehendere, laqueo ipsum strangulauit, idq́ue ideo, ne successu temporis Gordiano Imperium restitui poβit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer