Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

114.

    CLODIVS PVPIENVS MAXIMVS fabri ferrarij filius, & D. CAELIVS BALBINVS ex nobili Senatorum prosapia oriundus, post mortem Gordiani Imperium hoc modo adepti sunt: Cùm Senatus clausis foribus coram Ioue summo Deo, quem omnium, quae agerent, velut inspectorem testemq́ue implorabat, de electione Imperatoris multum diuq́ue consultaret, visum fuit, vti, qui caeteros aetate ac dignitate anteirent, paulisper secederent, quò suffragia de iis colligerentur. Facilè enim considerabant praesens periculum postulare virum herclè fortem ac prudentem, quòd iam minimè dubitabant, quin Maximinus nemini foret parsurus, posteaquam belli causam haberet iustam aduersus Romanos. Creati igitur Imperatores plurimis fuere suffragiis duo suprà dicti, vt aequali iure Imperium administrarent, ne rursum prmcipatus in nouam laberetur tyrannidem. Pupienus miles erat sanè strenuus, prudens atque ingeniosus, & qui Romanis exercitibus persaepè praefuerat, ac deinde vrbis praefectus: in quibus omnib. ita honestè itáque sapienter vitam instituit, vt magnã de se spem Romanis praeberet, vt pote qui eos ab omni duorum praesentium tyrannorum saeuitia facilè vindicaret. Balbinus verò bis Consul multas prouincias sine vlla querela administrauerat. His de causis ambo ad Imperium electi, Augustiq́ue appellati fuere. Praeterea concludebatur, vti Balbinus Romae sese contineret, ac Rempublicam domi administraret: Pupienus autẽ foris hostium iniuriam in castris & in acie propulsaret. Dum haec aguntur in Capitolio, vulgus interea rumorib. excitum ad portas Capitolij concurrere, vicos omnes conferta multitudine occupare, lapides fustesq́; in Capitolium mittere, displicere quae istic ab Senatu agebantur, Pupienum reijcere, quòd esset seuerior: postremò dicere nullum se Imperatorem poscere quàm ex genere Gordiani. Verùm Pupienus & Balbinus Equestris ordinis autoritate freti, militibusq́ue vrbanis cum gladiis vndique stipati, omni Imperiali dignitate è Capitolio ad Imperatorium palatium egredi conabantur, sed lapidibus ac fustibus fuere repulsi. Quod vbi Senatus animaduertit, puerum quendam è vestigio etiam Gordianum nomine ex Gordiani Caesaris filia natum, ad sese adferri iuβit. Hunc quum domi cum caeteris pueris ludentem offendissent, humeris impositum per mediam pertulerunt multitudinem in Capitolium, vsque populo subinde acclamante, & puerum conspergente frondibus. Cum itaq́; Senatus Caesarem illum declarasset, quando adhuc per aetatem Rempublicam gerere non poterat, irae multitudinis resederant, paβi videlicet sunt in aulam palatinam senes Imperatores commigrare. Interea dum haec Romae aguntur, venit Maximinus in Italiam, quem multitudo Germanorum sequebatur haud contemnenda, quam partim armis, partim amicitia sibi comparauerat. Assumebat item secum omne genus armorum, quibus Italicas ciuitates oppugnare posset, eaq́ue trans Alpes magnis sudoribus transuexit, quod suum etiam iter aliquantulum remoratum est. Exercitus Hungaricus qui praecesserat, portas vrbis Aquileiae offendebat clausas, quam fortiter oppugnarunt, donec Maximinus cum potentiβima iaculatorum Orientalium, ac Maurorum copia aduenerit. Tum bellica ista instrumenta quae secum adduxerat, parantur sedulò, & quicquid ad bellum idoneum esse posset. Sed fortiter vrbani resistebant, cuncta occludebant templa aedesq́; vniuersas, ita vt nec foemina nec puer quispiam esset, qui non pro patria animose dimicaret. Interea res Romanae peβimè sese habuerunt inter ciues ac milites Praetorianos, eò quòd milites aliqui fuerant interfecti, qui Maximino inseruierant.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer