Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

112.

    M. ANTONIVS GORDIANVS postquam Imperium suscepisset, vniuersa Africa summoperè gauisa fuit, sublatisq́; Maximini & filij Maximi honoribus, plaeraeq́; ciuitates in eorum locum Gordiani imagines ac statuas posuêre, ipsum à patria Africanum nominantes. Praeferebantur etiam ei virgulta laurea, atq; ignis, quo Caesares ab aliis principibus dignoscebantur. Sequebatur deinde ipsum Imperatoria pompa, milites omnes, iuuenesq́ue vrbis Carthaginensis bello idonei, qui quidem haud aliter Gordianum cuncti circunfluebant, atq; hi facere consueuerunt, qui Romae Imperatoribus à corporis dicebantur esse custodia. Extemplò literas ad Senatum Populumq́ue Romanum dedit, in quibus magnam libertatem, beneficia innumera, humanitatemq́ue cum maximo Reipublicae commodo pollicebatur. Curabat item Vitellianum praefectum Praetorij, hominem ob animi crudelitatem Maximino chariβimum, interimendum, quod per adolescentem audaculum callidumq́ue effectum est. Dein Gordiani epistola coram Senatu populoq́ue recitari: vniuersus ilicò populus paβim furenti similis discurrere, statuas, imaginesq́ue Maximini eiusq́ue filij, titulis suis atque ornamentis priuare, deijcere: & odio, quod hucusque clausum fuerat, modò patefacto, omnes delatores vnà cum amicis ac procuratoribus occidere, atque in cloacas protrudere. Mox Senatus ad omnes scripsit Prouincias, quemadmodum Gordianum nobilem illum Romanum ad Imperium adoptassent, Maximiniumq́ue ac eius filium Romani Imperij hostes declarassent, ideoq́; se praesidium vndique flagitare, vti duos hosce canes semel è medio tollant. Quae postquam Maximino nunciata sunt, ita ira accendebatur, vt non hominem sed beluam putares. Caput parieti illidebat, exclamabat inconditè, terram furentis instar pedibus conculcabat, atque educto saepè gladio Romanis minitabatur, quasi verò omnes occideret. Vt autem ad se rediit, omnes conuocabat milites, tribunal inscendebat, atque è libello orationem ab amicis compositam iis recitabat. Et quidem quum iam illis questus esset, quomodo Imperium Romanũ ab omni vt Germanorum defendisset, ac modò hanc ab ipsis referri gratiam, vt à se, filioq́ue suo Imperium transferant in alium. Cumq́ue vrbi Romae ac Senatui atrocia quaeque minitatus fuisset, profectionem edixit in Italiam. Interea autem dum in itinere est, res illis Carthagini praeter spem optimè successerunt. Cappellianus enim Mauritaniae praeses magnum contra Gordianum eduxit exercitum, in quo sanè viros habebat cùm aetate florentes, tum omni armorum genere instructiβimos. Quod vt Gordiano nunciatum est, extrema ipse affectus formidine est cum vniuersis Carthaginensibus, eò quòd nullas esse in Africa copias videbat. Filium igitur ducem sibi, relicto in oppido ob senectutem patre, instituerunt, atque ita aduersus hostes profecti sunt. Proinde vbi ad manus ventum est, Gordianenses magnis copiis in fugam versi arma omnes abiecêre, quòd iaculatoribus Numidis resistere non poterant. Praeterea ipsi se ita mutuò trudebant ac proculcabant, vt à seipsis maius detrimentum paterentur quàm ab hostibus. In hac pugna & Gordiani filius cecidit, ac pauci admodum Carthaginem reuersi sunt. Vt verò Gordianus intellexisset hostes ita repentè in vrbem peruenisse, ac foeminarum eiulatus, quarum amici ante oculos tam miserè occidebantur, audiisset, deplorata salute intra cubiculum se quasi dormiturus recepit, colloq́ue zonae, qua praecinctus fuerat, inserto, laqueo vitam finiit. Eo die tanta Gordianensium cecidit multitudo, vt Gordiani filij corpus inter occisorum cadauera inueniri haud poterat. Verùm hostes vrbem ingreβi, omnes qui à Maximino desciuerant, ac Gordiano adhaeserant, magnis multisq́ue cruciatibus neci dederunt. Hinc in omnes ciuitates Africae profecti, quae Maximini honores sustulissent, eas caedibus, direptionibus, atque incendiis penitus euerterunt. Haec autem vbi Romae nunciata sunt, confestim Senatus in templum Iouis (quod in Capitolio erat) confugit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer