Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

108.

    MAXIMINVS ex ignobili quodam Thraciae viro oriundus, parentibus Germanis, altero ni mirum ex Alanis, alteroq́ue è Gotthia, prognatus est: homo planè barbarus, qui iam inde à pueritia pastor fuerat ouium, eaq́; demum corporis magnitudine, vti plurimi è longinquis sedibus conspiciendi gratia ad ipsum aduolarint. Tantae praeterea ferebatur edacitatis, vt vel vno prandio carnis libras absumpserit quadraginta aut quinquaginta, biberitq́; nouem aut decem vini sextarios. Hunc Alexander Imperator, quocunque iret, ceu spectaculum quoddam secum duxit: & quan [?] vastitas illa longitudoq́; corporis mores homini adderet incompositos, pòst tamen aliquantò elatiori animo effectus, miles adeò fuit strenuus, adeò fortis, vti in certamine quodã vno sudore milites fortiβimos sedecim facilè deuicerit. Hinc plurimũ Alexandro acceptus, quatuor legionũ Tribunus constituitur: iussus item, vti tyrones ad vniuersa equitum munera exerceret, atque ad bellandum idoneos redderet. Qui sanè dum horum nihil praetermittit, sedulò apud quosque suo perfungens officio, magnam ab omni exercitu iniit gratiam. Appellabant ipsum alij Antaeum, alij Milonem, alij deniq; Herculem. Tandem etiam Alexander suo maximo incommodo Maximinum vniuerso exercitui praefecit. Hic complureis Mauros, ac ingentem vim sagittariorum aduersus Germanos instruebat, quòd hi Germanos maximè infestabant, cùm & longius iacula intorqueant, & faciles sint ad cursus recursusq́ue inferendos. Nonnun [?] tamen aduersus Germanos pugnam commiserunt, ex qua Germani haud impares saepe Romanis abierunt. Quod quidem animaduertens Alexander, decreuit ad illos vt olim ad Persas, mittere, qui de pace cum iis agerent: praecipuè verò nunciarẽt Imperatorem illis omnia quorum foret opus, praebiturũ polliceri, daturumq́; pecuniae vim maximam. Nouerat enim eos in primis pecuniae esse auidos, & quòd pacem Romanis auro saepè vendidissent. Quamobrẽ istiusmodi Alexander illis proponebat, vt cui charius esset pacem foederaq́ue precio emercari, [?] bello vindictam sumere. Interea exercitum [?] fideliβimè recensuit: Imperator enim tam erat insignis, tam ad principis munia obeunda diligens, vt interdum vel integras cohortes exautorauerit, ac nobilitate ipsa priuauerit. In his atq; in rebus aliis Vlpiani consilio vsus est, qui eius, vt suprà dictum est, praecipuus erat consiliarius. Hunc milites adeò indignè tulêre, vt in eum simul irruentes gladiis hominem perfodissent, ni Alexander confestim prosiliisset, corpusq́; suum Vlpiani periculis interposuisset, ipsum suo tegens pallio: vt intelligerent, Caesarem corpore vitáq; Iustitiam tutari debere, atq; huic iniuriam fieri, si quã consiliariis inflixerint. Quum iam verò milites suapte natura ad res nouandas oppidò [?] procliues longum eius Imperium diutius ferre pigeret, aspernari Caesarem coeperũt, quòd sub matris atq; Vlpiani autoritate etiamnum viuere putabatur, sine quorum consiliis quic [?] in Repub. agere noluit. Praetereà & verbis nonnun [?] facilè indicarunt, sese sperare alium Imperatorem electuros, qui inopinato, ac praeter expectationẽ principatum adipisceretur, & ad quem maiorem vtilitatem, studium atq; honorem deferrent. Hinc decreuêre Alexandrũ obtruncare, ac Maximinum Tribunum suum vocare Augustum, vt qui rei militaris peritia praesenti bello finem facilè imponeret. Huc etiam accedebat, quòd Germanis ob corporis vastitatem animiq́ue magnitudinem futurus esset formidini. Cùm igitur frequentes in campum conuenissent, & Maximinus vt solitus erat, tyrones exerceret instrueretq́;, etiam hi in eius electionem proni fuere: quan [?] incertum, ignarús ne horum fuerit, an re prius composita. Mox purpura indutum Imperatorem salutarunt. Ille primò reniti, & abijcere purpuram. Vt autem nudos intentari gladios à militibus vidit, futurum [?] praesens periculum praeoptauit, Imperatoriaq́; induit ornamenta, inquiens, quae vellent, perficerent. Tum statuerunt Alexandrum incautum ac rei totius ignarum armis obruere. Quod vbi Alexandro nunciatum esset, pulueremq́ue venientis populi eminus ipse vidisset, ac magnae multitudinis voces exaudiisset, magnoperè timuit: cumq́ue ad eos proceβisset, iugulum aduenientibus porrexit, atque vnà cum matre & amicis ilicò interfectus est. Caedes autem haec indigniβima ad Rhenum contigit prope Moguntiam.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer