Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

106.

    M. AVRELIVS SEVERVS ALEXANDER postquam anno Christi ducentesimo vicesimo quinto Imperium vnà cum fratre Antonino administrasset, fraternaeq́ue ipsum crudelitatis suprà quàm credi poβit, taeduisset, ita vt in nullo scelere voluerit germano suo participari, ferre profectò debuit se quotidie continuis insidiis ac veneno peti, nec se solùm, sed & optimos illos equites, qui in suscipiendo Imperio faustis acclamationibus ipsum consalutarant. Verùm enimuerò eius tandem odiosa tyrannis finem cepit huiuscemodi: Vt enim equites plaerosque arripere conabatur, magna extemplò nata est militum seditio, quibus item vulgus sese permiscuit. Hi igitur hoc ipsum vlciscendi tempus fore commodiβimum rati, Antoninum, matremq́ue, vt scelestiβimos interfecerunt, cadaueraq́ue per totam vrbem ceu canes traxerunt dilaniaruntq́;, voce alta istiusmodi inclamantes: Hi sunt canes isti, quos nulla libido potuit satiare. Et cùm ad istum modum satis diuq́ue per vicos raptata fuissent, in communes abiecta fuêre cloacas, nomenq́ue Antonini Alexander ex publicis monumentis permissu Senatus omnino erasit, atque inter infoelices demceps numerauit. Tum populus vniuersus incredibili perfusus laetitia, foeliciora sperabat tempora. Quantò enim ille erat saeuior, atque humano generi magis infestus, tantò hic probior mitiorq́ue habebatur, adeò vt vel vnicum omnis virtutis ac probitatis exemplar dici potuisset: qui sese ad instaurationem Reip. iam superioris Imperatoris administratione propemodum collapsae, quàm mox totum dedit. Huc item laborarunt Consiliarij eius, Iulius Frontinus, Vlpianus, & Paulus Iuris ciuilis peritiβimi. Mater eius Mammea Antiochiam profecta est, vbi ab Origine presbytero in sacrosancta Christianae fidei religione probè instructa, Christiana item effecta est. Deinde etiam Alexander per matrem eruditus, Christum atq; Abrabamum Diis ipsis annumerauit: nec solùm Christianos haud est persecutus, verùm & templum iis aedificauit. Interea dum in omni se officio humano exercebat, tanta sapientia ac prudentia caeteros antecelluit, vt iam nulla ratione à quoquam falli poterat. Ad omnes sese artes liberales totum dabat. Pictor erat sanè egregius: multarum linguarum peritiβimus, Poëta, Oratorq́; adeò insignis, vt dici haud queat. Neminẽ à suo latere moestum submouebat, sed omnibus aequè blandum se affabilemq́; praebebat. Atq; vt mater, auiaq́ue nimiam ei ciuilitatem obijcientes saepè dicerent, nimium familiarem, mollioremq́ue ipsum sibi Imperij potestatem fecisse, [?] decebat: respondit, Sed & securiorem atque diuturniorem. Quin & illa è sacris literis petita auditaq́ue à Christianis sententia ei frequens erat in ore: Quod tibi nolis, id in alterum facere caueas. Quam sententiam vsqueadeò dilexit, vt & in palatio, & in publicis operibus perscribi iusserit, ac tandem etiam re ipsa perfecit: cùm Q. Camillus Imperium clam seduloq́; affectaret, eiq́; nunciatum esset, tum enim Camillo gratias egit, quòd curam Reip. quae recusantibus bonis imponeretur, spontè ac libens reciperet: deinde ipsum ad Senatũ secum eduxit, timentemq́; etiamnum mali quippiam in palatium recepit, conuiuio adhibuit, ornamentis Imperialibus affecit, & participem Imperij appellauit. Simile & in rebus aliis egregiè perfecit, ita vt tredecim annis imperauerit absq; caede aliqua, adeoq́ue quòd nemini in quoquam culpandus existeret. Postea verò ipsi haud opinato literae è Syria Mesopotamiaq́; redditae à Praesidibus fuere, in quibus Artaxarem Persarum regem Parthis iam deuictis, atque Artabano eorum Rege interfecto, in Romani fines Imperij excurrere, vicinosq́; Barbaros subigere scriptũ fuit. Alexander his intellectis summoperè perturbatus fuit. Et postquã verbis blandis minisq́; ad pacem Persas reducere conabatur, etiam illarum victoriarum eos admonuit, quas Augustus, Traianus, L. Verus, ac auus Seuerus contra eos adepti fuissent. Proinde vbi considerabat minimè eos armis desistere velle, ingentem aduersus illos exercitum eduxit. Ac imprimis quidem magnum passus est detrimentum: deinde verò insigni victoria Persas deuicit. Diripuit iis septingentos elephantos, currus falcatos mille, equitum centum millia, & cataphractorum millia decem. Interea temporis Germani Imperio desciuere, quae res Alexandro magno fuit timori. Sed contra hos tandem etiam cum suis militibus profectus est, iterq́ue quàm ocyβimè absoluit. In eius exercitu dux erat Maurorum ac tyronum Maximinus quidam nomine, cuius deinceps historiam in sequentibus ordine describemus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer