Full text: Goltzius, Hubert: VIVAE OMNIVM FERE IMPERATORVM IMAGINES, A C. IVLIO CAES. VSQVE AD CAROLVM. V. ET FERDINANDVM EIVS FRATREM, EX ANTIQVIS VETERVM NVMISMATIS SOLERTISSIME, NON VT OLIM AB ALIIS, SED VERE AC FIDELITER ADVMBRATAE, NEC NON EORVNDEM VITAE, ACTA, MORES, VIRTVTES, VITIA, SVIS COLORIBVS HISTORICO PENICILLO DELINEATAE.

13.

14.
Ad Lectorem
PRAEFATIO.


    IN hoc nostro opere, amice Lector, voluimus eos imitari Historicos, qui res priscas posteris tradiderunt, at veterum gesta suis scriptis renouarunt, id operam sedulò dantes, quò nomen suum ab turpi inscitia vindicarent, vti nusquam non veritatem potius sequerentur, quàm verbis fucatis ac coloratis maximè rem illustrare studerent. Cogitabant siquidem, si quid falsi successu temporum in medium produceretur, fore, vt gratum acceptumq́ue id nunquam esset futurum. Reijciebant interim eos, qui res futiles ac tenues acuto artificiosoq́ue dicendi genere extollere atque exornare conati, inuidia aut odio alterius nationis, siue etiam laude Principum, Heroum, Vrbium, Populorum, ac quarundam haeresum adulationem potius quàm verum posteris obtruserunt. Hos & ego quantum potui vitaui, ne tanquam adulator depraehendar. Id autem in Historiis maximè est obseruandum, vt in omnibus operationes consideres diuinas, quemadmodum rerum hanc vniuersitatem Deus semper administrarit. Et quidem quum Chronica, in quibus mirabilia Dei continentur, penè extent infinita, adeò vt quisque ea comparare difficulter poβit: aut si poβit, vix legere queat. Quamobrem equidem vbique veras huc congeβi Historias, in compendium contraxi, & quod non tantopere necessarium mihi videbatur, prudens omisi. Neque verò vniuersas huc infarsi, vt propositum mihi ordinem in omnibus seruarem, sed selectiβimas quasque vndique corrasi, itaq́ue stylum temperaui, vt ne quem laeserim, nemini fidem adhibuerim, aut quemquam probauerim aut vituperauerim, verùm cuncta lectoris iudicio permisi. Quapropter humaniβime Lector, velim, vt sicubi minus oratoriè, minus [?] ornatè locutus fuerim, id meae impotentiae adscribas, at [?] in eo me potius iuues, sciens pro virili me laborasse. Non equidem vanam hîc captaui gloriam, sed petij hoc opere somniculosos quosdam excitare, vt & ipsi nulli parcerent labori ad commodum proximi atque ornamentum patriae, nec decederent hinc quasi nati non fuissent. In Dedicatoria Epistola ad Regem Philippum, huiusce operis titulum, & quid complectatur abundè recensui, vbi & mentionem feci sequentium Fastorum ab Romulo vsque ad annum Caesaris Tiberij primum. Horum autem tabulam conscripsi iuxta artem Orthographicam Antiquitatum, ita vt saepenumero litera vna, duae, tres, quatuórue, dictionem, titulum, officium, nomen, &c. significent, vt hic videre licet: P. CORNELIVSP. F. L. N. SCIPIO AFRICANVS. P. connotat praenomen, Cornelius nomen est gentile. P. F. L. N. est Publij Filius, ac Lucij Nepos. Scipio cognomen est, & Africanus agnomen illi à Senatu concessum, quòd Africam deleuerat. Romani praenomina sua duabus aut tribus literis notarunt, nempè hoc modo:
A. AVLVS. L. LVCIVS. Q. QVINTVS.
AP. APPIVS. LAR. LARTIVS. SER. SERGIVS.
C. CAIVS. M. MARCVS. SEX. SEXTVS.
CN. CNEVS. MAM. MAMERCVS. SP. SPVRIVS.
D. DECIVS. M'. MANIVS. TI. TIBERIVS.
FL. FLAVIVS. N. NERO. T. TITVS.
K. KAESO. P. PVBLIVS.

    Et quod ad Titulos, Officia, dicta, &c. attinet, ea omnia in sequentibus declarata habebis. Quae res tibi non modò ad cognitionem Fastorum vsui erit, sed etiam ad quaelibet decisa vocabula in numismatibus totius libri promptè intelligenda, quemadmodum in Dedicatoria dictum est. Cùm verò Fasti hi ex marmore velut Arcus Triumphales essent extructi, atque in iis insculpta continerentur Nomina, Bella, Victoriae, Lustra, ac Triumphi Regum, Consulum, Dictatorum, &c. ac postea irruptione Barbarorum essent vastati & deiecti, vt in multis locis confractis mutila nomina, verba, literae, &c. compraehendebantur, ac multa interdum deficiebant: eos penè omnes singulari sua industria Carolus Sigonius insignis Antiquarius ac vir vndecunque doctiβimus ex vetustiβimis historiis restituit. Sic & Triumphos, quo quis [?] anno & loco habitus est, in suum opus infarsit, quos ego aliis literis (vt dinoscerentur) descripsi, vbi autem literae aliquae deficiebant, has notulas substitui - - - - - - - Quòd autem spectat ad vmbratilem picturam, certus sum neminem fore, qui hac in parte me depraehendat. Nam iis neque addidi neque detraxi quicquam. Si quid boni est, non mihi laudem adscribi velim, si verò in omnibus voluntati tuae non satisfecero, precor te ne id mihi imputes, sed vitio potius id omne numismatum attribuas, aut saltem horum sculptoribus, qui ea tempestate istiusmodi caelauerint. Et quidem cogites licet ea nec mihi in omnibus satisfecisse. Imò & illud scias, in multis locis numismata penitus esse nulla, maximè apud postremos Imperatores Constantinopolitanos paulò ante Carolum Magnum primum Francorum
aut

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer