3(XXI.)(.
„ Item præfati Confules una cum supradictis Offitialibus ad¬
„ vertentes , atque etiam considerantes laborem , quem Philippus
„ Ser Brunelleschi continuo toleravit , & tolerat in adificatione
„ Cupola pralibatae , & quantam diligentiam adhibuit , & conti¬
„ nuo adhibet in dicto laborerio , seu in adificatione præfata ; &
„ considerantes diligentiam, & curam , quam Laurentius Bartoluc-
„ ci Aurifex in dicta aedificatione, seu laborerio præfatæ Cupola
„ adhibuit, & adhibet, & considerantes utilitatem maximam,
„ quam præfata Opera ex ingenio, & virtute prædictorum Lauren¬
„tii, & Philippi consequitur, servatis servandis, secundum for¬
„ mam Statutorum dictæ Artis, & omni modo, via, & iure,
„ quibus magis, & melius potuerunt;
„ Deliberaverunt, statuerunt , & ordinaverunt, firmaverunt,
„ atque conduxerunt Philippum Ser Brunelleschi pro uno anno
„ proximo futuro , initiando die prima mensis Martii proximi futu¬
„ ri , cum salario Florenorum auri 100. ad providendum, & ordi¬
„ nandum ; componendum , seu ordinari , & componi faciendum
„ omnia, & singula necessaria, & opportuna circa aedificationem,
„ expeditionem , atque perfectionem prælibata Cupola ; & quod
„ teneatur, & debeat ad prædicta sic providendum diebus, quibus
„ in præfata Opera laborabitur , stare , morari , & moram conti¬
„ nuam in prafata Opera adhibere ſub poena amissionis sui salarii :
„ ac etiam Laurentium præfatum pro dicto tempore unius anni
„ initiandi, & finiendi, ut supra, cum salario Florenorum auri
„ trium pro quolibet mense , & ad prædictam rationem ad provi¬
„ dendum circa prædictam adificationem , expeditionem , atque
„ perfectionem dicte Cupola : cum hoc , quod dictus Laurentius
„ ad prædicta sic providendum teneatur, & debeat diebus, quibus
„ laborabitur in prædicta opera ad minus quolibet die stare , &
„ morari in dicta Opera per unam horam continuam sine aliquo in¬
„ tervallo fub pona amissionis sui salarii.
FI¬