40
NOTIZIE
nere, & conservare debeant insignia de Guidalottis, in
dicto Capitulo, sive Cappellania tam foris quam intus
existentia, & ea nullatenus removere aut delere, seu re-
moveri, & deleri facere possint, sed bene possint, eisque
liceat in alio loco dicti Capituli tam intus quam foris ea
insignia apponere, quod eis libere videbitur
Item voluerunt, & sic invicem convenerunt, quod dicti Na¬
tionis praefatae ullo numquam tempore removere non possint
modo aliquo Sepulchra, aut Lapides, tam de saxo, quam
marmore confecta, quae de praesenti reperiuntur in Pavi¬
mento dictae Cappellaniae, nec etiam Sepulchrum, super quo
de præsenti retinentur eorum organa; possint tamen, & eis
liceat de novo in dicta Cappellania & Capitulo nova Se-
pulchra construi facere, prout eis libere videbitur, & tam
pro illis dictae Nationis, quam aliis, quibus eis videbitur
& in dictis Sepulchris de novo construendis sepeliri facere
tam illos eorum Nationis, quam alios, prout eis libere
videbitur, conservando tamen, & non removendo Sepulchra
ibidem, ut supra dicitur, existentia.
Item quod non possint Viri Nationis praedictae nullo unquam
tempore removere, destruere, aut cooperire pulchras picturas
existentes in quatuor parietibus dicti Capituli, quæe hodie
referuntur manu optima, & antiquorum Pictorum confectae
quæe Cappellania aseritur esse una ex pulchris existentibus
in Civitate Florentia, sed teneantur & debeant quavis
cura & diligentia adhibita eas conservare, & conservari
facere; sed bene possint, & eis liceat ornare dictum Capi-
tulum ad eorum libitum, conservando dictas picturas
prout supra dicitur
Item quod dicti Nationis Hispanae ullo numquam tempore
non possint, nec eis liceat dictam Cappellaniam, & Capi-
tulum