BAENI
344
Medicum a Galeno saepe citatum, Cap. 146. sui Opu-
sculi vel potius fragmenti, qui ad tumorem, & do-
lorem vesicae, & exulcerationem dicit benefacere A¬
quam, in qua Ferrum candens dimissum sit: Hoc ego,
inquit, traxi ab Aquis calidis, quae sunt in Tuscia Fer¬
ratae, & mirifice curant Vesicae vitia. Quam qui-
dem gravissimi huius auctoris sententiam, ant pro
Aquense, aut pro Villense Balneo prolatam esse non
dubito. Quandoquidem Ferrum, ut 2. Canone habetur
ab Avicenna, similem aquae, insipidum, & nullum
aut modicum alienum praeseferat saporem, sicut utrius¬
que dicti Balvei aquae sapor est, cumque de bis u-
trisque Falloppius idem aliter sentiat, atque alios
deceptos esse contendat, ipse summopere decipitur; a-
qua enim Villica nullius saporis est particeps, atque
aegrius quam caeterorum Balneorum in corpore di¬
stribuitur, idque ratione Aluminis, quo ettam Vil-
lensis haec maxime abundat, segnius tamen multo
digeri debuisset, cum Alumen sit crassarum partium,
licet calidam possideat naturam, ratione tamen multae
frigiditatis, quam ob Ferri admixtionem sibi compa¬
ravit, attemperatur, & excalefacta membra hac ra¬
tione ea attrabunt & refrigerantur; atque ita ca-
lidis hepatum, & rhenum dyscrasiis plurimum conferre
docet ex perientia: partes distemperatae nimirum contra¬
ria, in sua vero naturali temperie existentes similia
exposcunt. Quod nisi hoc esset, hausta per potum aqua
haec egredi e corpore numquam videretur, cum Fer¬
rum, & Alumen astringant summe, ut docet Gale-
nus, quorum ratione tarde corporis meatus permeat
licet a plurima necessitate superexcalefactarum par¬
tium fuerit attracta. Proinde summa cum difficulta¬
te a maiori hominum parte hausta digeritur, & de
eius qualitate & natura conqueri audimus eos, qui
ratione frigidae intemperici ventriculum habent im¬
be¬