Full text: Palladio, Andrea: Antiquitates Urbis Romae ex veterum et recentiorum authorum scriptis breviter collectae

Antiquitates Urbis Romae. 
4 
Caracalla, thermis suis proximum, marmore pretiosissimo 
& columnis ingentibus superbum. 
Decius suum habuit in Viminali monte, ubi hodie Aedes 
S. Laurentii in Panisperna. 
Suum Constaietinus Magnus, ubi nunc Ecclesia S. Joannis 
Lateranensis. 
Plurima erant aliorum palatia, magnifice ornata, quae ex 
brevitate praeterimus. 
CAP. XXXII. 
De Domo Aurea Neronis. 
Ero domum aedificavit, quae inter Caelium montem & 
NPalatinum incipiens, usque ad extremas Esquilias pro¬ 
ducebatur, omne sc. id spatium complexa, quod hodie ab 
Æde SS. Joannis & Pauli ad illum fere locum extenditur, 
qui jam vulgo dicitur Termine. Vestibulum ejus adeo la¬ 
xum erat, ut in eo staret Colossus ex aere centum & viginti 
pedes altus. Porticus erat mille passuum, cum triplici co¬ 
lumnarum ordine. 2 Item stagnum circumseptum aedificiis 
ad urbis speciem. In his vineta pascua & sylvae longe pate¬ 
bant, cum ingenti multitudine, omnis quidem generis, pecu¬ 
dum & ferarum. Domus tota auro erat illita, gemmis & 
lapidibus pretiosis distincta. Caenationum laquearia erant ex 
ebore, mire caelata; etiam versatilia, ut inter caenam flores 
& unguenta per fistulas in convivas effunderent. Praecipua 
caenationum rotunda, perpetuo motu, mundi ad instar, erat 
circumacta. Tota haec domus repentino incendio sub3 Tra¬ 
jano conflagravit. 
CAP. XXXIII. 
De alis domibus Civium. 
Ille septingentae & nonaginta septem in Urbe erant 
nobiliorum civium domus ornatissimae. Celeberrimae 
fuerunt : 
Titi aliisque aedificiis extruendis lo¬ 
ladium scripsisse putarem. Et era un 
cum dedisse docet Martialis Ep. 2. 
lago circondato da edificii. 3 Ita Eutro¬ 
Spect. Hic ubi sidereus, &c. 
pius in vita Trajani. Sed dirutam hanc 
domum Amphitheatro & Thermis 
Domus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer