Antiquitates Urbis Rome.
45
Augustam ex manubiis Dalmaticis Augustus fecit, scriptis
Graecis & Latinis locupletissimam.
Gordianam Imperator Gordianus, in qua erant sexaginta
duo millia voluminum.
Ulpiam Trajanus, prope thermas Diocletianas. In hac
Bibliotheca acta Senatus erant reposita.
3 Asinius Pollio Bibliothecam Romae primus publicavit.
CAP. XXX.
De Horologiis.
)Rimum apud Romanos Horologi genus erat Solarium,
quod M. Valerius Messala Consul, capta Catana Siciliae
urbe, Romam deportavit, Anno Urbis Conditae? 491. Huic
Romani annis undecentum paruerunt. Interjectis deinde an¬
nis 104. ex quo suum Messala statuerat, novum Scipio Na¬
sica horologium excogitavit; non de pulvere, qualia sunt no¬
stra, sed aqua; quae guttatim distillans horas divideret: Ho¬
rologium priori longe utilius, cum illud non nisi fulgente sole
hoc omni tempore valeret.
CAP. XXXI.
De Palatis.
Ugusti Palatium erat juxta Forum, marmoris varietate
& columnis pulcherrimis ornatum.
Claudii, inter Colosseum & Edem S. Petri in vincula,
laxum pariter & venustum.
Vespasiani & Titi, in Esquiliis, prope eandem S. Petri
Æedem.
Nervae, inter turrim Comitum & illam, quae vulgo Mili¬
taris dicitur.
Antoninus palatium habuit columnae suae vicinum, bellis¬
simo porphyrite alioque marmore insigne.
nam majestatem & hodierna vestigia
que Caloi Orcioris furar, sed postea
vide apud Donatum lib. 3. c. 1. &
in Palatio. Suer. Hæc domus Pala-
lib. 3. c. 14. 6 Vide caput de Tur-
tina, à pluribus aucta, praecipua erat
ribus.
Imperatorum sedes. Cujus pristi
Caracalla