Full text: Palladio, Andrea: Antiquitates Urbis Romae ex veterum et recentiorum authorum scriptis breviter collectae

De Focis Veterum. 
107 
occlusis, vaporandis suffecit. Ad os fornicis edulia para¬ 
bant. Quaquaversum in muro vasa & ollae collocatae sunt, 
aquis ferventibus repletae, quae dapes calidas servarent. 
Commodum sine sumtu maximum! nullo periculo, nullis 
sordibus, non fumo turbatum; mille incommodis solutum, 
quae reliqua focorum genera comitantur. Non illic fumariolis, 
ignitabulis, vel thermocliniis, tot malorum causis, opus fuit: 
non variis instrumentis ad frigus domandum, & fovenda ca 
lore corpora. Sed in singulis cameris per omne spatium aequa¬ 
lis tepor & mollissimus aer se diffudit. Canales plus minus cale¬ 
bant, ut ratio temporum postulabat. Peritissimi enim in calore 
moderando Veteres fuerunt; usi lenis aurae refrigeratione, qua¬ 
lem organorum folles spirant, quae non minus suavis & placida 
est, quam illa acuta est vehemens & faeda, quam Fabrorum 
folles ejectant. 
Si divites & Principes viri, qui aedes sibi aedificant, exem¬ 
plo adeo commodo uterentur, rem facerent dignissimam, 
quam omnes amplecterentur, & quae minore cum sumtu in 
numeris aerumnis nos expediret. 
Canales illi hodie conspicui sunt in plurimis aedificiis, in¬ 
tra & extra Romam, vetustate divulsis. Multi quidem sunt, 
qui eos credunt stillicidia fuisse, quae pluviam & aquas eji¬ 
cerent: non advertentes illos innumeros esse & obliquos, 
cum stillicidia nec numero nec formâ paria Architecti fa¬ 
cerent. 
Haec sunt, quae de Veterum Focorum cognitione hoc tem¬ 
pore dicta volui. 
FINIS. 
O 2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer