la Reliquia del Latte della SS. Vergine, da esso do-
natale nell' anno MCCLXV.
Comitis Guido Guerræ Viri inter Proceres Fami¬
liæ Comitum Guiduum bello & pace clarissimi bic ossa
racent; cuius inter egregia facinora boc unum maxime
enituit, quod cum quadringentis quibus praeerat Flo¬
rentinis equitibus Guelphæ factionis Carolo Andegaven-
sium Comiti., S. Ludovici Francorum Regis fratri vi¬
ctoriam conciliasse creditus est eo praelio quo Manfredus
utriusque Siciliæ Tyrannus Anno D. MCCLXV. vitam
pariter & reguum amisit, Carolus iam Rex viri vir¬
tutem condignis præemiis affitere volens Guido Guerrae
omnia alia posthabenti, partiunculam Sanctissimi Lactis
Deiparae, semper Virginis, quod ipse Carolus secum attu¬
lerat, ingentis muneris loco dedit. Hauc pius Comes
chrystallinæ, & aureæ Pixidi inclusam summa cum ve¬
neratione secum deferens huic Varchiensi oppido præ cæ¬
teris suae dictionis adamato, instaurato & aucto servan¬
dam tradidit, & sicuti dum vixit Beatissimam Virginem
Dei Matrem piissime coluit; ita moriens in exteriori
hac templi faciel sepeliri voluit prope locum ubi iam tum
illo annuente in insigni Sacello eidem Deiparæ dicato
sacrum hoc Lactis pignus serwabatur. Varchienses ne po¬
steros ulla unquam tantae rei oblivio caperet, & ad
maiorem Dei Opt. Max. & Maria semper Virginis bono¬
rem & gloriam, celebrem quotannis solemnitatem per
agendam instituere eadem die, qua Comes Guido Guerra
tantum munus illis tradiderat, quod a Sacerdote cele¬
brante post peracta publice Missarum solemnia Populo in
platea. avidissime expectanti e lapideo suggestu supra fo-
res buius Ecclesiæ sito ad impetrandam Dei misericor-
diam; simul cum aliis Sanctorum Reliquiis ostenderetur:
quem morem a Maioribus per manus traditum, sicuti
Po