STATUE, BUSTI EC.
173
Illa modo in silvis inter eoryleta iacebat;
Nunc in cognatas desiliebat aquas.
Convocat hic Nymphas, Latium quotcumque tenebant,
Et iacit in medio talia verba choro :
Invidet ipsa sibi , vitatque quod expedit illi,
Vestra soror , summo iungere membra Deo.
Consulite ambobus ; nam quae mea magna voluptas
Utilitas vestrae magna sororis erit.
Vos illi in prima fugienti obsistite ripa,
Ne sua fluminea corpora mergat aqua.
Dixerat : annuerunt omnes Tyberinides udae,
Quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.
Forte fuit Nais Lara nomine ; prima sed illi
Dicta bis antiquum sillaba nomen erat,
Ex vitio positum. Saepe illi dixerat Almo,,
Nata tene linguam; nec tamen illa tenet.
Quae simul ac tetigit luturnae stagna sororis,
e
Effuge ait ripas: dict a refertque lovis.
illa etiam lunonem adiit ; miserataque nuptam
Naida luturnam vir tuus , inquit, amat.
otoe o
Iupiter intumuit; quaque est non usa modeste;
ob
imie
Eripuit linguam, Mencuriumque monel;
1o9
Duc hanc ad Manes; locus ille silentibus aptus
is
Nympha, sed infernae Nympha paludis erit.
u
501
lussa lovis fiunt ; accepit lucus euntes.
ilsop
Dicitur illa duci tunc placuisse Deo.
i
Vim parat hic; vultu pro verbis illa precatur,
Et frustra muto nititur ore loqui.
Oitei
Fitque gravis geminosque parit, qui compita servant,
Et vigilant nostra semper in urbe Lares (49).
(o2)
(19) Da questo verso è palese , che qui trattasi dei Lari
pubblici , come di sopra asseriva.